monumenta.ch > Ambrosius > 48
Ambrosius, De Officiis, 1, XLVII. <<<     >>> XLIX.

CAPUT XLVIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

232 Tria itaque genera esse hominum iniuriam accipientium in Scripturis divinis demonstrare volumus, si possumus. Unum est eorum quibus peccator insultat, [Mss. aliquot, conviciator iniquus; unus conviciator iniquitatis: alii non pauci, conviciatur iniquitas; aliqui et edit. Amerb., conviciatur iniquitate; nonnulli, ac Eras. et Gill., conviciatur, inquietat; duo, conviciatur, iniquitates incitat; caeteri denique atque edit. Rom., conviciatur, inequitat: quod verbum a scribis minime intellectum tantam peperit diversitatem; cum hic inequitat, nihil aliud sit, quam veluti calcaribus incitat exagitatque.] conviciatur, inequitat. Iis quia deest iustitia, pudor crescit, augetur dolor. Horum similes plurimi de meo ordine, de meo numero. Nam mihi infirmo si quis iniuriam faciat, forsitan, licet infirmus, donem iniuriam meam. [Cod. Big., Sciens me non egisse quae obiiciat, non sum tantus, . . . ; etiamsi mei obiecti alienum noverim.] Si crimen obiiciat, non sum tantus, ut sim contentus conscientia mea, etiamsi me eius obiecti alienum noverim: sed cupio abluere [Mss. nonnulli, iniecti pudoris notam.] ingenui pudoris notam, tamquam infirmus. Ergo oculum pro oculo, et dentem pro dente exigo, et convicium convicio rependo.
233 Si vero is sum qui proficiam, etsi nondum perfectus, non retorqueo contumeliam: etsi [Edit. et pauci mss., influat ille conviciis; alii mss. longe plurimi . . . . . . . convicium. Rursus vero ubi edit. et mss. plerique, nihil respondeo; mss. nonnulli habent, nihil rependo.] influat ille convicium, et inundet aures meas contumeliis, ego taceo, et nihil respondeo.
234 Si vero perfectus sim (verbi gratia loquor, nam veritate infirmus sum) si ergo perfectus sim, benedico maledicentem, sicut benedicebat et Paulus; qui ait: Maledicimur, [Duo mss., et benedicimus; persecutionem patimur, et sustinemus.] et benedicimus [I Cor. 4, 12]. Audierat enim dicentem: Diligite inimicos vestros, orate pro calumniantibus et persequentibus vos [Matth. 5, 44]. Ideo ergo Paulus persecutionem patiebatur, et sustinebat, quia vincebat et mitigabat humanum affectum propositae mercedis gratia; ut filius Dei fieret, si dilexisset inimicum.
235 Tamen et sanctum David in hoc quoque genere virtutis imparem Paulo non fuisse edocere possumus. Qui primo quidem cum malediceret ei filius Semei [II Reg. 16, 7 et seq.] et crimina obiiceret, tacebat et humiliabatur, et silebat a bonis suis [Psal. 38, 3], hoc est bonorum operum conscientia: deinde expetebat maledici sibi, [Ms. unus, quia maledictio illa.] quia maledicto illo divinam acquirebat misericordiam.
236 Vide autem quomodo et humilitatem et iustitiam et prudentiam emerendae a Domino gratiae reservaverit. Primo dixit: Ideo maledicit mihi, quia Dominus dixit illi ut maledicat [II Reg. 16, 10]. Habes humilitatem; quia ea quae divinitus imperantur, aequanimiter quasi servulus ferenda arbitrabatur. Iterum dixit: Ecce filius meus qui exivit de ventre meo, quaerit animam meam (Ibid., 11). Habes iustitiam; si enim a nostris graviora patimur, cur indigne ferimus quae inferuntur ab alienis? Tertio ait: Dimitte illum ut maledicat; quoniam dixit illi Dominus, ut videat humiliationem meam, et retribuat mihi [Duo mss. Dominus benedictionem pro maledicto hoc.] Dominus pro maledicto hoc (Ibid., 12). Nec solum conviciantem pertulit, sed etiam lapidantem et sequentem illaesum reliquit [II Reg. 19, 22], quin etiam post victoriam petenti veniam libenter ignovit.
237 Quod ideo inserui, ut Evangelico spiritu sanctum David non solum inoffensum, sed etiam gratum fuisse convicianti docerem, et delectatum potius quam exasperatum iniuriis, pro quibus mercedem sibi reddendam arbitrabatur. Sed tamen quamvis perfectus, adhuc perfectiora quaerebat. Incalescebat iniuriae dolore, quasi homo: [Ita mss. plures ac probatiores: alii nonnulli, atque edit. Sed vincebat spiritu quasi, etc.] sed vincebat quasi bonus miles; tolerabat quasi athleta fortis. Patientiae autem finis, promissorum exspectatio, et ideo dicebat: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum, quis est, ut sciam quid desit mihi [Psal. 38, 5]. Finem illum quaerit promissorum coelestium, vel illum, quando unusquique surget in suo ordine: Primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in adventum eius crediderunt, deinde finis [I Cor. 15, 23]. Tradito enim regno Deo et Patri, et evacuatis omnibus potestatibus, ut Apostolus dixit, perfectio incipit. Hic ergo impedimentum, hic infirmitas etiam perfectorum, illic plena perfectio. Ideo et dies illos requirit vitae aeternae, qui sunt, non qui praetereunt; ut cognoscat quid sibi desit, quae terra sit repromissionis perpetuos fructus ferens, quae prima apud patrem mansio, quae secunda, quae tertia, in quibus pro ratione meritorum unusquisque requiescet.
238 Illa igitur nobis expetenda, in quibus perfectio, in quibus veritas est. Hic umbra [Thuan. cod. ac tres alii, hic imago, veritas in coelestibus. Verum alia lectio non solum multo pluribus mss. omnibusque edit. nititur, verum etiam consensione alterius loci ex Expos. psal. XXXVIII, num. 25, ubi haec eadem verba sine ulla diversitate legere est. Porro Edm. Albertinus lib. II. cap. 2, pag. 505, his Ambrosii verbis, imago in Evangelio, et nunc in imagine, etc., hunc sensum affingit, quasi neget Vir sanctus Christum iam hic offerri, nisi in imagine, cum e contra in coelis offerat se in veritate; atque ita imago et veritas invicem opponantur, ut altera alteram excludat. Verum nisi partium studio occaecatus esset, pervidisset utique Christum non alia de causa in imagine offerri dictum, nisi quia offertur quasi homo, quasi passionem recipiens. Quapropter ut clare sancti Doctoris mens pateat, advertendum est his verbis, Hic umbra, hic imago, etc.; Ecclesiam ab eo sic describi, ut sit status quidam medius inter Synagogam et coelum; quod videlicet in illa fuerit sola umbra, in hoc autem sola veritas: at in Ecclesia utraque res simul coniuncta. Et certe adeo verum est ab Ambrosio veritatem cum imagine in Evangelico foedere copulatam significari, ut eas seiungere non potuerit, quin ipsiusmet cruenti sacrificii, atque adeo Dominicae incarnationis veritatem funditus everteret; cum haec mysteria ex mente ipsius non ad Synagogam, neque ad coelum referri queant, sed ad Ecclesiam. Sed ipse Ambrosius mentem suam loco citato Expos. psal. XXXVIII, tam claris verbis expromit, ut nullam cavillis relinquat ansam. Videmus nunc, inquit, per imaginem bona, et tenemus imaginis bona. Vidimus Principem sacerdotum ad nos venientem, vidimus et audivimus offerentem pro nobis sanguinem suum. Sequimur, ut possumus . . . quia etsi nunc Christus non videtur offerre, tamen ipse offertur in terris, quando Christi corpus offertur, etc.], hic imago, illic veritas. Umbra in Lege, imago in Evangelio, veritas in coelestibus [Hebr. 10. 1, et seq.]. Ante agnus offerebatur, offerebatur et vitulus, nunc Christus offertur: sed offertur quasi homo, quasi recipiens passionem; et offert se ipse quasi sacerdos, ut peccata nostra dimittat: hic in imagine, ibi in veritate, ubi apud patrem pro nobis quasi advocatus intervenit. [Ms. Thuan., Hic ergo in imagine videmur.] Hic ergo in imagine ambulamus, in imagine videmus: illic facie ad faciem, ubi plena perfectio; quia perfectio omnis in veritate est.



Ambrosius, De Officiis, 1, XLVII. <<<     >>> XLIX.
monumenta.ch > Ambrosius > 48