monumenta.ch > Ambrosius > 34
Ambrosius, De Officiis, 1, XXXIII. <<<     >>> XXXV.

CAPUT XXXIV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

173 Benevolentia etiam gladium iracundiae extorquere consuevit. Benevolentia facit ut amici vulnera utilia quam voluntaria inimici oscula sint [Prov. 27, 6]. [Ibid., lin. 32: Efficiturque id quod Pythagoras, etc.] Benevolentia facit, ut unus fiat ex pluribus; quoniam si plures amici sint, unus fiunt, in quibus unus spiritus et una sententia est. Simul advertimus etiam [Ibid., lin. 46: Interdum etiam obiurgationes in amicis, etc.] correptiones in amicitia gratas esse, quae aculeos habent, dolorem non habent. Compungimur enim censoriis sermonibus, sed benevolentiae delectamur sedulitate.
174 Ad summam, non [Ibid., lin. 43: Sed his omnibus officiis tribuendis, etc.] omnibus eadem semper officia debentur, nec personarum semper, sed plerumque causarum et temporum praelationes sunt, ut vicinum quis interdum magis quam fratrem adiuverit. Quoniam et Salomon dicit: Melior vicinus in proximo, quam frater longe habitans (Ibid., 10). Et ideo plerumque amici se benevolentiae quisque committit, quam fratris necessitudini. Tantum valet benevolentia, ut plerumque pignora vincat naturae.