monumenta.ch > Ambrosius > 20
Ambrosius, De Officiis, 1, XIX. <<<     >>> XXI.

CAPUT XX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

85 Habet sane suos scopulos verecundia, non quos ipsa invehit, sed quos saepe incurrit; si intemperantium incidamus consortia, qui sub specie iucunditatis venenum infundunt bonis. Hi si assidui sunt, et maxime in convivio, ludo ac ioco, enervant gravitatem illam virilem. Caveamus itaque ne dum relaxare animum volumus, solvamus omnem harmoniam, quasi concentum quemdam bonorum operum; usus enim cito inflectit naturam.
86 [Ita edit. ac mss. nonnulli: alii vero partim, unde prudenter facilis convenire; partim, unde quod prudenter agitis, convenire, etc., non incongrue.] Unde quam prudenter factis convenire ecclesiasticis, et maxime ministrorum officiis arbitror, declinare extraneorum convivia: vel ut ipsi hospitales sitis peregrinantibus, vel ut ea cautione nullus sit opprobrio locus. Convivia quippe extraneorum occupationes habent, tum etiam [Mss. aliquot, epulandi producunt cupiditatem.] epulandi produnt cupiditatem. Subrepunt etiam fabulae frequenter de saeculo ac voluptatibus: claudere aures non potes, prohibere, putatur superbiae. Subrepunt etiam praeter voluntatem pocula. Melius est tuae domui semel excuses, quam alienae frequenter: et ut ipse sobrius surgas, tamen ex aliena insolentia condemnari non debet praesentia tua.
87 [Magnam semper gessit Ecclesia existimationis ministrorum suorum curam. Hinc est quod Ambrosius hoc loco tot conditionibus clericorum adolescentiorum cum viduis ac sacris virginibus congressum circumscribit. Qua etiam prudentia inducti quartae synodi Carthaginiensis antistites, ut significarent omnem huiusmodi familiaritatis occasionem tollendam e medio, definierunt can. 102: Ad reatum episcopi pertinere . . . si sustentandae vitae praesentis causa (qua tamen vix al a iustior esse potest) viduae vel sanctimoniales clericorum familiaritatibus subiiciantur. Cum autem qua ratione a clericis huiusmodi feminae accedentes excipiendae sint, S. Doctor nequaquam praecipiat; inde coniicias haud ita frequenter eas domo egredi ad invisendum quempiam consuevisse. Ab Ecclesia tamen universim provisum reperimus, ne mulier sine diaconissa ad diaconum debeat accedere. Quod si tanta cautione de simplici feminae ad diaconum aditu constitutum sit, quis miretur presbyterorum cum mulieribus contubernium tot canonibus proscriptum esse?] Viduarum ac virginum domos, nisi visitandi gratia, iuniores adire non est opus: et hoc cum senioribus, hoc est, vel cum episcopo, vel si gravior est causa, cum presbyteris. Quid necesse est ut demus saecularibus obtrectandi locum? Quid opus est ut illae quoque visitationes crebrae accipiant auctoritatem? Quid si aliqua illarum forte labatur? cur alieni lapsus subeas invidiam? Quam multos etiam fortes illecebra decepit! Quanti non dederunt errori locum, et dederunt suspicioni!
88 Cur non illa tempora, quibus ab Ecclesia vacas, lectioni impendas? Cur non Christum revisas, Christum alloquaris, Christum audias? Illum alloquimur cum oramus, illum audimus cum divina legimus oracula. Quid nobis cum alienis domibus? Una est domus, quae omnes capit. Illi potius ad nos veniant, qui nos requirunt. Quid nobis cum fabulis? Ministerium altaribus Christi, non obsequium hominibus deferendum recepimus.
89 Humiles nos esse decet, mites, mansuetos, graves, patientes, modum tenere in omnibus; ut nullum vitium esse in moribus vel tacitus vultus, vel sermo annuntiet.