monumenta.ch > Ambrosius > 19
Ambrosius, De Officiis, 1, XVIII. <<<     >>> XX.

CAPUT XIX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

81 Delectavit me diutius in partibus demorari verecundiae; quia ad vos loquebar, qui aut bona eius ex vobis recognoscitis, aut damna ignoratis. Quae cum sit omnibus aetatibus, personis, temporibus et locis apta, tamen adolescentes, iuvenilesque annos maxime decet.
82 In omni autem servandum aetate, ut deceat quod agas et conveniat, et quadret sibi ordo vitae tuae. Unde [Cic. lib. I Offic. pag. 368, lin. 29: Idque positum est in tribus rebus formositate, etc.] Tullius etiam ordinem putat in illo decore servari oportere: idque positum dicit in formositate, ordine, ornatu ad actionem apto: quae difficile ait loquendo explicari posse, et ideo satis esse intelligi.
83 Formositatem autem cur posuerit, non satis intelligo; quamvis ille etiam vires corporis laudet. Nos certe in pulchritudine corporis locum virtutis non ponimus, gratiam tamen non excludimus; quia verecundia et vultus ipsos solet pudore obfundere, gratioresque reddere. Ut enim artifex in materia commodiore melius operari solet, sic verecundia in ipso quoque corporis decore plus eminet; ita tamen ut etiam ipse non sit affectatus decor corporis: sed naturalis, simplex, neglectus magis quam expetitus, non pretiosis [Ibid., lin. 49: Quibus in rebus duo sunt maxime fugienda, etc. Albas vestes laetitiae indices olim fuisse in confesso est. Hinc non solum Romanos in festis et in coenis eum colorem indui solitos frequentissima scriptorum testimonia prodidere; verum etiam sacri interpretes, quod Christi vestimenta in transfiguratione alba facta sint, quodque angeli post resurrectionem albati apparuerint, ad eamdem trahunt significationem: quo etiam non absurde id referatur, quod recens baptizati per octavam Paschatis in alba veste incedere soliti erant; in quo tamen innocentiae quoque demonstrabatur indicium. Sed nec adeo laetitiae addictus erat candidus color, ut non luctui etiam inserviret; novimus enim quondam mulieres apud Romanos albatas fuisse in funeribus: quem morem etiam in Gallia servatum a reginis viduis fuisse volunt nonnulli. Alias tristitiae niger seu pullus color convenire existimabatur; unde sibi eum monachi, quorum est tum sua tum aliorum peccata flere delegerant. Quapropter Magnus Antonius, martyrii desiderio incensus, ne coloris monastici cognitus indicio, ab accessu iudicis prohiberetur, album induit, ut disserit in eiusdem vita Rosveidus. Eo similiter colore sacras virgines indui solitas Baronius ad an. 57 scribit. Idem vero e quodam loco epistolae Hieronymi ad Nepotianum, quam ad annum 393 refert, clericos antiquitus non pulla nec alba, sed castanea veste ac violacea usos colligens, addit in Ecclesiam tunc primum irrepsisse colorem nigrum, cum monachismus in nonnullis Ecclesiis a clericis receptus est, et ex monachis episcopi creati sunt. Certe quidem in hac posteriori parte cum doctissimo Cardinali facere videtur, quod scribitur in vita sancti Martini, eum postquam ad episcopalem sedem evectus esset, nigrum pallium, quo prius monachum agens utebatur, retinuisse: verum ille in exponendo Hieronymi loco dissentit a Petro Cluniacensi; hic enim eum ita interpretatur, ac si tantum admoneatur Nepotianus, in utriusque coloris usu fastum caveat. Sed quamvis minus coacta videatur Baronii expositio, certum tamen est ab Ambrosio hoc loci aliud nihil clericis prohiberi, nisi candorem vestium affectatum ac nimis lucentem; ut quae sequuntur satis ostendunt, nihil accedat nitori. Et hoc profecto mirifice convenit cum iis quae Basilius epist. I, ad Gregorium Nazian., praecipit. Sed illam ipse consulas licet.] et albentibus adiutus vestimentis sed communibus; ut honestati vel necessitati nihil desit, nihil accedat nitori.
84 Vox ipsa non remissa, non fracta, nihil femineum sonans, qualem multi gravitatis specie simulare consuerunt, sed formam quamdam et regulam ac succum virilem reservans. Hoc est enim pulchritudinem vivendi tenere, convenientia cuique sexui et personae reddere. Hic ordo gestorum optimus, hic ornatus ad omnem actionem accommodus. Sed ut molliculum et infractum aut vocis sonum, aut gestum corporis non probo; ita neque agrestem ac rusticum. Naturam imitemur: eius effigies, formula disciplinae, forma honestatis est.