monumenta.ch > Ambrosius > 18
Ambrosius, De Officiis, 1, XVII. <<<     >>> XIX.

CAPUT XVIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

67 Pulchra igitur [Nonnulli mss., virtus est misericordiae et suavis gratiae.] virtus est [Cic. Offic. lib. I, pag. 369, lin. 43: In primis provident, ne sermo vitium aliquod indicet inesse moribus, etc.] verecundiae, et suavis gratia, quae non solum in factis, sed etiam in ipsis spectatur sermonibus; ne modum progrediaris loquendi, ne quid indecorum sermo resonet tuus. Speculum enim mentis plerumque in verbis refulget. Ipsum vocis sonum librat modestia, ne cuiusquam offendat aurem vox fortior. Denique in ipso canendi genere prima disciplina verecundia est: immo etiam in omni usu loquendi; ut sensim quis aut psallere, aut canere, aut postremo loqui incipiat; ut verecunda principia commendent processum.
68 Silentium quoque ipsum, in quo est reliquarum virtutum otium, maximus actus verecundiae est. Denique si aut infantiae putatur aut superbiae, probro datur: si verecundiae, laudi ducitur. Tacebat in periculis Suzanna, et gravius verecundiae, quam vitae damnum putabat, nec arbitrabatur periculo pudoris tuendam salutem. Deo soli loquebatur [Dan. 13, 35], cui poterat casta verecundia eloqui: refugiebat ora intueri virorum; est enim et in oculis verecundia, ut nec videre viros femina, nec videri velit.
69 Neque vero quisquam solius hanc laudem castitatis putet. Est enim verecundia pudicitiae comes, cuius societate castitas ipsa tutior est. Bonus enim regendae castitatis pudor est comes: [Ita edit. ac mss. perpauci: alii frequentissimi, qui si praetendat, et quae prima . . . tentari non sinat: unus, qui sibi praetendat, et quae prima, etc., alius, quasi praetendat, etc., quae lectio satis arridet.] qui si se praetendat ad ea quae prima pericula sunt, pudicitiam temerari non sinat. Hic primus in ipso cognitionis ingressu, Domini matrem commendat legentibus, et tamquam testis locuples, dignam quae ad tale munus eligeretur, astruit: quod in cubiculo, quod sola, quod salutata ab angelo tacet, et mota est in introitu eius, quod ad virilis sexus [Mss. nec pauci, nec inferioris notae, speciem peregrinatur, quidam, peregrinatus, aspectus, etc. Infra vero ubi edit. ac pauci mss. sermonem refelleret; reliqui legunt partim, sermonem praeferret, aliqui, proferret: partim, sermonem referret, quod ultimum sensui videtur esse magis congruum.] speciem peregrinam turbatur aspectus Virginis [Luc. 1, 20 et seq.]. Itaque quamvis esset humilis, prae verecundia tamen salutantem non resalutavit, nec ullum responsum retulit, nisi ubi de suscipienda Domini generatione cognovit; ut qualitatem effectus disceret, non ut sermonem referret.
70 In ipsa oratione nostra multum verecundia placet, multum conciliat gratiae apud Deum nostrum. Nonne haec praetulit Publicanum, et commendavit enim qui nec oculos suos audebat ad coelum levare? Ideo iustificatur magis Domini iudicio, quam ille Pharisaeus, quem deformavit praesumptio [Luc. 18, 13, 14]. Ideoque oremus in incorruptione quieti et modesti spiritus, qui est ante Deum locuples, ut ait Petrus [I Petr. 3, 4]. Magna igitur modestia, quae cum sit etiam sui iuris remissior, nihil sibi usurpans, nihil vindicans, et quodammodo intra vires suas contractior, dives est apud Deum, apud quem nemo dives. Dives est modestia, quia portio Dei est. Paulus quoque orationem deferri praecepit cum verecundia et sobrietate. Primam hanc et quasi praeviam vult esse orationis futurae, ut non glorietur peccatoris oratio: sed quasi [Mss. haud pauci, colorem pudoris obducat.] colore pudoris obducta, quo plus defert verecundiae de recordatione delicti, hoc uberiorem mereatur gratiam (Tim. II, 9).
71 Est etiam [Cic. lib. I Offic., pag. 368, lin. 28: Sed quoniam decorum illud in omnibus factis et dictis, in corporis denique motu et statu cernitur.] in ipso motu, gestu, incessu tenenda verecundia. Habitus enim mentis in corporis statu cernitur. Hinc homo cordis nostri absconditus, aut levior, aut iactantior, aut turbidior: aut contra gravior, et constantior, et purior, et maturior aestimatur. Itaque vox quaedam est animi, corporis motus.
72 [Mirare quantam in corporeo ipso Clericorum habitu perfectionem requirebat sanctus Praesul; et hinc collige quas et quantas in eisdem animi virtutes expetebat.] Meministis, filii, quemdam amicum, cum sedulis se videretur commendare officiis; hoc solo tamen in clerum a me non receptum, quod gestus eius plurimum dedeceret: alterum quoque cum in clero reperissem, iussisse me ne umquam praeiret mihi; quia velut quodam insolentis incessus verbere oculos feriret meos. Idque dixi, cum redderetur post offensam muneri. Hoc solum excepi, nec fefellit sententia; uterque enim ab Ecclesia recessit, ut qualis incessu prodebatur, talis perfidia animi demonstraretur. Namque alter Arianae infestationis tempore, fidem deseruit: alter pecuniae studio, ne iudicium [Sic mss. magno consensu, si duos excipias qui perinde ac vet. edit. habent: subiret, sacerdotem se nostrum, etc. Sola edit. Rom., subiret sacerdotum, se nostrum, etc., sensu a lectione nostra non alieno. Videtur autem hic acceptae administrationis aut furti cuiuspiam rationem reddere defugiens, transfugisse ad Arianos. Porro de iudiciis ecclesiasticis, ac bonorum Ecclesiae oeconomia alio loco dicetur commodius.] subiret sacerdotale, se nostrum negavit. Lucebat in illorum incessu imago levitatis, species quaedam scurrarum percursantium.
73 Sunt etiam qui [Cic. lib. I Offic. pag. 369, lin. 8: Nam et palaestrici motus, etc. Et infra 14: Cavendum est autem ne aut tarditatibus, etc. Varii generis erant fercula apud antiquos, alia enim in triumphis usurpabantur, cum devictarum gentium spolia, vestem pretiosam, aurum sive factum sive signatum, coronas, arma, machinas, ipsas denique urbium captarum imagines in plaustris ante currum triumphantium portabantur: alia erant ludorum ac spectaculorum, non multum prioribus illis absimilia: alia denique sacrorum, in quibus gestabantur deorum simulacra; et de ultimis hisce ferculis maxime hic loqui Ambrosium ipse videtur declarare in sequentibus. Caeterum ab istis parum admodum abhorruisse constat funerum gestamina, quibus defuncti cadaver dum efferretur, avorum eius praemittebantur imagines. Quae omnia cum non sine magna gravitate veherentur atque incessus tarditate, locum dare Ambrosianae Ciceronianaeque comparationi facile potuerunt.] sensim ambulando imitantur histrionicos gestus, et quasi quaedam fercula pomparum, et statuarum motus nutantium, ut quotiescumque gradum transferunt, modulos quosdam servare videantur.
74 Nec cursim ambulare honestum arbitror, nisi cum causa exigit alicuius periculi, [Mss. aliquot, vel iustae necessitatis.] vel iusta necessitas. Nam plerumque festinantes anbelos videmus torquere ora, quibus si causa desit festinationis necessariae, naevus est iustae offensionis. Sed non de his dico, quibus rara properatio ex causa nascitur: sed quibus iugis et continua in naturam vertitur. Nec in illis ego tamquam simulacrorum effigies probo, nec in istis tamquam excussorum ruinas.
75 Est etiam gressus probabilis, in quo sit species auctoritatis, gravitatisque pondus, tranquillitatis vestigium; ita tamen si studium desit atque affectatio, sed motus sit purus ac simplex; nihil enim fucatum placet. Motum natura informet. Si quid sane in natura vitii est, industria emendet; ut ars desit, non desit correctio.
76 Quod si etiam ista spectantur altius, quanto magis cavendum est ne quid turpe ore exeat; hoc enim graviter coinquinat hominem. Non enim cibus coinquinat, sed iniusta obtrectatio, sed verborum [Cic. lib. I Offic., pag. 368, lin 39: Quarumque partium corporis usus sunt necessarii eas neque partes, etc.] obscoenitas. Haec etiam vulgo pudori sunt. In nostro vero officio nullum verbum quod inhoneste cadat, non incutiat verecundiam. Et non solum nihil ipsi indecorum loqui, sed ne aurem quidem debemus huiusmodi praebere dictis: sicut Ioseph ne incongrua suae audiret verecundiae, veste fugit relicta [Gen. 39, 12]; quoniam quem delectat audire, alterum loqui provocat.
77 Intelligere quoque quod turpe sit, pudori maximo est. Spectare vero si quid huiusmodi fortuitu accidat, quanti horroris est! Quod ergo in aliis displicet, numquid potest in se ipso placere? [Ibid., lin. 32: Principio corporis nostri magnam natura ipsa videtur habuisse rationem, etc. Hic autem in Ambrosii contextu Era. et seq. edit. praeferunt: Haec ipsa natura nos docet, mss. vero constantissime, nec ipsa natura, Amerb., nec hoc ipsa natura, etc. Non male; est enim coeptae interrogationis continuatio.] nec ipsa natura nos docet? quae perfecte quidem omnes partes nostri corporis explicavit; ut et necessitati consuleret, et gratiam venustaret. Sed tamen eas quae decorae ad aspectum forent, in quibus formae apex quasi in arce quadam locatus, et figurae suavitas, et vultus specie semineret, operandique usus esset paratior, obvias atque apertas reliquit: eas vero in quibus esset naturalis obsequium necessitatis, ne deforme sui praeberent spectaculum, partim tamquam in ipso amandavit atque abscondit corpore, partim docuit et suasit tegendas.
78 Nonne igitur ipsa natura est magistra verecundiae? Cuius exemplo [Ibid., pag. 372, lin. 47: Itaque ut eamdem nos modestiam, etc.] modestia hominum (quam a modo scientiae quid deceret appellatam arbitror) id quod in hac nostri corporis fabrica abditum reperit, operuit et texit; ut ostium illud quod ex transverso faciendum in arca illa Noe iusto dictum est [Gen. 6, 16]; in qua vel Ecclesiae, vel nostri figura est corporis: per quod ostium egeruntur reliquiae ciborum. Ergo naturae opifex sic nostrae studuit verecundiae, sic decorum illud et honestum in nostro custodivit corpore, ut [Edit., ut velut ductus quosdam aquae, exitus cuniculorum, etc. Mss. vero prope ad unum ut nos in textu.] ductus quosdam atque exitus cuniculorum nostrorum post tergum relegaret, atque ab aspectu nostro averteret, ne purgatio ventris visum oculorum offenderet. De quo pulchre Apostolus ait: Quae videntur, inquit, membra corporis infirmiora, necessariora sunt: et quae putamus ignobiliora esse membra corporis, his abundantiorem honorem circumdamus: et quae inhonesta sunt nostra, honestatem abundantiorem habent [I Cor. 12, 23]. Etenim imitatione naturae industria auxit gratiam. Quod alio loco etiam altius interpretati sumus [Lib. I de Noe et Arca, cap. 8], ut non solum abscondamus ab oculis, verum etiam quae abscondenda accepimus, eorum indicia ususque membrorum suis appellationibus nuncupare indecorum putemus.
79 Denique si casu aperiantur hae partes, confunditur verecundia: si studio, impudentia aestimatur. Unde et filius Noe Cham offensam retulit, quia nudatum videns patrem risit: qui autem operuerunt patrem, acceperunt benedictionis gratiam [Gen. 9, 22 et seq.]. [Cic. lib. I Offic. pag. 369, lin. 3: Nostro quidem more cum parentibus puberes filii, etc. Laudabilem hanc consuetudinem in Africa non obtinuisse indicat sanctus Augustinus Confess. lib. II, cap. 3. Nam alioquin antiquis Christianis publicarum balnearum usu interdictum neutiquam fuisse non solum inde intelligimus, quod Marcianus aliique Christiani ac pii imperatores thermas construxere, verum etiam ex eo quod legamus apud Irenaeum lib. III, cap. 3, nec non apud alios scriptores ecclesiasticos Ioannem apostolum cum aliquando lavatum ivisset; ac intus Cerinthum reperisset, illotum discessisse, ne videlicet corrueret balneum in quo veritatis inimicus lavaret. Et certe usque adeo usum balnei, dummodo necessitatis non luxuriae causa adhiberetur, vitiosum non putavit Gregorius Magnus, ut lib. XI, epist. 3, responderit eo ne dominica quidem die abstinendum. Porro valetudinem in causa fuisse cur eodem Ioannes Evangelista uteretur, auctor est Theodoretus lib. II Haeret. fabul., quamvis rem totam aliter narret Epiphanius Haer. 30, quem consule. Augustinus etiam ut moestitudinem sibi allatam ex matris obitu deliniret, balneum se petiisse commemorat lib. IX Confess. cap. 12. Sola igitur luxuria in balneis interdicitur; unde DD. Athanasius, lib. de Virginibus, et Leander, de Instit. Virginum cap. 10, illas virginibus non omnibus quidem, sed sanis prohibuit, sicut e contrario easdem sanctus Benedictus Reg. cap. 36, monachis concessit aegrotis. Fuere tamen qui nec infirmi quidem iis uti vellent, ut Egesippus et Hieronymus narrant de Iacobo apostolo, Palladius de Isidoro atque Evagrio, de Basilio Gregor. Nazianzenus. Immo nec defuere inter philosophos qui hanc eamdem laudem sibi vindicarent, quemadmodum Seneca epist. 108, de seipso, et de Plotino Porphyrius tradidere.] Ex quo mos vetus et in urbe Roma, et in plerisque civitatibus fuit, ut filii puberes cum parentibus, vel generi cum soceris non lavarent, ne paternae reverentiae auctoritas minueretur: licet plerique se et in lavacro quantum possunt tegant; ne vel illic ubi nudum totum est corpus, huiusmodi intecta sit portio.
80 Sacerdotes quoque veteri more, sicut in Exodo legimus, brachas accipiebant, sicut ad Mosen dictum est a Domino: Et facies illis brachas lineas, ut tegatur [Mss. aliquot, turpitudo sudoris: melius alii longe plurimi, ac vet. edit., turpitudo pudoris; ubi reposuit Rom.. . . . corporis; nimirum ex. LXX, apud quos: Καλύψαι ἀσκημοσύνην χρωτὸς αὐτῶν. Vulg. vero, ut operiant carnem turpitudinis: text. Hebr., . . nuditatis.] turpitudo pudoris. A lumbis usque ad femora erunt, et habebit eas Aaron et filii eius, cum intrabunt in tabernaculum Testimonii: et cum accedent sacrificare ad aram Sanctuarii, et non inducent super se peccatum, ne moriantur [Exod. 18, 42, 43]. Quod nonnulli nostrorum servare adhuc feruntur: plerique spiritali interpretatione ad cautionem verecundiae et custodiam castitatis, dictum arbitrantur.



Ambrosius, De Officiis, 1, XVII. <<<     >>> XIX.
monumenta.ch > Ambrosius > 18