monumenta.ch > Ambrosius > 17
Ambrosius, De Officiis, 1, XVI. <<<     >>> XVIII.

CAPUT XVII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

65 Quoniam igitur et poenam improbitati, et virtuti fore praemium satis claruit, de Officiis aggrediamur dicere; [Cic. Offic. lib. I, pag. 368, lin. 4: Et quoniam officia non eadem disparibus aetatibus tribuuntur, aliaque sunt iuvenum, etc.] quae nobis ab adolescentia spectanda sunt, ut cum aetate accrescant [Omnes edit., simul studia bonorum actuum: sed quae resecavimus, a mss. absunt, nec videntur sensui ullo modo necessaria. Rursus edit. et pauci recentioresque mss., deferre parentibus honorem, habere senioribus reverentiam: plures autem ac potiores mss. iugulata voce reverentiam, verbum deferre absolute ponunt; nec non et infra duobus locis, quorum e primo expungunt vocem honorem, quae in edit. posita erat ante, deferens: in altero autem scribunt sedulo tamen obsequio, pro sedulum tamen obsequium, editionum.] simul. Est igitur bonorum adolescentium timorem Dei habere, deferre parentibus, honorem habere senioribus, castitatem tueri, non aspernari humilitatem, diligere clementiam ac verecundiam, quae ornamento sunt minori aetati. Ut enim in senibus gravitas, in iuvenibus alacritas; ita in adolescentibus verecundia, velut quadam dote commendatur naturae.
66 Erat Isaac Dominum timens, utpote Abrahae indoles, deferens patri usque adeo, ut adversus paternam voluntatem nec mortem recusaret [Gen. 22, 9 et seq.]. Ioseph quoque cum somniasset quod sol et luna et stellae adorarent eum, sedulo tamen obsequio deferebat patri [Gen. 37, 6 et seq.]: castus ita ut ne sermonem quidem audire vellet nisi pudicum: humilis usque ad servitutem, verecundus usque ad fugam, patiens usque ad carcerem, remissor iniuriae usque ad remunerationem. Cuius tanta verecundia fuit, ut comprehensus a muliere, vestem in manibus eius fugiens mallet relinquere, quam verecundiam deponere [Gen. 39, 8 et seq.]. Moyses quoque et Hieremias electi a Domino, ut oracula Dei praedicarent populo, quod poterant per gratiam, excusabant per verecundiam [Exod. 4, 10; Ierem. 1, 6].