monumenta.ch > Ambrosius > 14
Ambrosius, De Fide, 1, XIII. <<<     >>> XV.

CAPUT XIV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

86 [Alias cap. VI.] Patuit, ut arbitror, sancte Imperator, neque dissimilem Patri, neque ex tempore esse Dominum Iesum. Restat ut illud quoque sacrilegium redarguatur, et probemus creaturam non esse Dei Filium: in quo nobis praesentis oraculum lectionis aspirat; audivimus enim legi, dicente Domino: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium universae creaturae [Marc. LXVI, 15]. Qui universam creaturam dicit, nullam excipit. Et ideo ubi sunt, qui creaturam Christum appellant? Nam si creatura esset, numquid ipse sibi mandaret Evangelium praedicari? Non igitur creatura est, sed creator, qui docendae creaturae discipulis suis mandat officium.
87 Non creatura Christus: Vanitati enim creatura subiecta est, sicut Apostolus dixit [Rom. VIII, 20]. Numquid ergo Christus subiectus est vanitati? Rursus iuxta eumdem Apostolum: Creatura congemiscit et comparturit usque nunc [Ibid., 22]. Numquid ergo Christus congemiscit et comparturit, qui nostros a morte gemitus liberavit? Creatura, inquit, liberabitur a servitute corruptionis [Ibid., 21]. Videmus igitur magnam inter creaturam [Non pauci mss., et Deum esse distantiam.] et Dominum esse distantiam; quia servitus creatura est; Dominus autem spiritus est; ubi autem spiritus Domini est, ibi libertas [II Cor. III, 17].
88 Quis hunc induxit errorem, ut eum qui creavit omnia, qui fecit omnia, diceret creaturam? Numquid ipse Dominus se creavit? Si enim lectum est quod per ipsum omnia facta sunt, et sine ipso factum est nihil [Ioan. I, 3]: numquid ipse se fecit? Si lectum est, quod negari non potest, quia Deus in sapientia fecit omnia: numquid verisimile videri potest [Omnes edit. cum paucis mss., quia a se ipsa: concinnius vero mss. longe plurimi, quia in se ipsa.] quia in se ipsa est facta sapientia [Psal. CIII, 24]?
89 Legimus genitum; quia Pater dixit: Ego ex utero ante Luciferum genui te [Psal. CIX, 3]. Legimus primogenitum [Matth. I, 25]: Filium, legimus unigenitum [Ioan. I, 14]? primogenitum, quia nemo ante ipsum: unigenitum, quia nemo post ipsum: legimus etiam: Generationem eius quis enarrabit (Esai. LIII, 8? Generationem, inquit, non creationem. Quid his tantis ac talibus conferri potest.
90 Ostendit etiam Dei Filius distantiam generationis et gratiae, dicens: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum: Deum meum, et Deum vestrum [Ioan. XX, 17]. Non dixit: Ascendo ad Patrem nostrum, sed: Ascendo ad Patremmeum, et Patrem vestrum. Separatio ista diversitatem ostendit, quod illius generator, noster creator sit.
91 Et addidit: Deum meum, et Deum vestrum; quia licet ipse et Pater unum sint, et illi Pater sit proprietate naturae, nobis Deus Pater coeperit esse per Filium, non naturae iure, sed gratiae; tamen utramque naturam hic significare videtur in Christo et divinitatis et carnis, divinitatis ex Patre, carnis ex matre, illamque ante omnia, istamque ex Virgine. Denique ante Patrem ut Filius nominavit, Deum postea ut homo nuncupavit.
92 Ubique autem Deum suum quod ex persona dicat hominis, testimonia docent: Deus, Deus meus, respice me; quare me dereliquisti [Psal. XXI, 1]? Et alibi: De ventre matris meae Deus meus es tu [Ibid., 11]. Et supra quasi homo patitur: et infra homo est, qui ex matris ventre iactatur. Itaque cum dicit: De ventre matris meae Deus meus es tu; significat cum qui Pater semper erat, ex eo Deum sibi esse, ex quo de ventre matris iactatus est.
93 Cum igitur in Evangelio, in Apostolo, in prophetis generationem Christi legerimus, unde audent dicere creatum esse vel factum? [Mss. aliquot, Et quid est in quo creatum.] Et quidem in quo creatum legerint, in quo factum, considerare deberent. Edoctum est enim Dei Filium de Deo esse genitum, de Deo natum: factum autem in quo legerint, diligenter advertant; non enim Deus factus, sed Deus Dei Filius natus est: postea autem secundum carnem homo factus ex Maria est.
94 Si mihi non credunt, credant Apostolo dicenti: Postquam vero venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege [Galat. IV, 4]. Filium, inquit, suum, non unum de multis: non communem, sed suum. Suum cum dicit, generationis aeternae proprietatem signavit. Hunc postea factum ex muliere asseruit, ut factura non divinitati, sed assumptioni corporis ascriberetur: factum ex muliere per carnis susceptionem: factum sub Lege per observantiam Legis: generatio autem illa coelestis ante Legem, ista post Legem (Conc. Chalcedon. act. I, in exposit. fid. Nic.).



Ambrosius, De Fide, 1, XIII. <<<     >>> XV.
monumenta.ch > Ambrosius > 14