1 | [ARGUMENTUM.---Invehitur in H. praelatum detractorem principum.] Charissimo amico suo H., suus P. Blesensis Bathon. archid., salutem et circumstantiam labiorum. |
2 | Gauderem plurimum, si esset modestior et correctior sermo vester, si lingua vestra in lubrico non sederet. Multorum siquidem contra vos odium provocatis, dum non cohibetis spiritum, dum labia incircumcisa in susurrium et detractionem illicite relaxatis. Ut autem de caeteris taceam, quae insania est domino regi detrahere, famamque ipsius venenosis sermonibus lacessere? |
3 | Sane omne turpiloquium inhonestum est in praelato, et plerumque damnosum. Nam cum detractionum iniurias nullus aequanimiter ferat; principes, quibus reverentia debetur impensior, eas impatientius ferunt, et plerumque animantur in perniciem detractorum. Ioannes apostolus detractorem suum garrientem redarguens, dicit: Is qui amat principatum gerere, Diotrephes, garriens in nos, non recipit nos: propter hoc, si venero, commonebo opera eius [III Ioan. |
4 | Istiusmodi homines sciniphes sunt mordentes et pungentes occulte, dumque bona aliorum detractionibus aeruginant et corrumpunt, comparantur aerugini et serpenti. Ideo Salomon dicit: Si serpens mordeat in silentio, nihil eo minus habet, qui detrahit in occulto [Eccle. |
5 | Salomon dicit: Ne detraxeris principi in occulto: aves enim coeli portabunt verbum: et qui habet pennas annuntiabit sententiam [Eccle. |
6 | Quod si vobis tanta, et tam effrenis detrahendi libido est, saltem in hominibus mediae manus malitiam linguae prurientis exercere sufficiat. Non ponatis os vestrum in coelum, et in terram lingua vestra non transeat [Psal. |
7 | Nam, teste Iacobo: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, huius vana est religio [Iac. |
8 | Nam testimonio Salomonis, Sicut urbs patens, et absque murorum ambitu: sic vir, qui non potest cohibere spiritum in loquendo [Prov. |