monumenta.ch > Petrus Blesensis > 39
Petrus Blesensis, Epistulae, EPISTULA XXXVIII. AD ALBERTUM ROMANAE ECCLESIAE CARDINALEM. <<<     >>> EPISTULA XL. AD PRAELATUM QUEMDAM AMICUM SUUM.

sbb1698.8 v-b42  bnf16714.33-d16  bnf2607.46 r  EPISTULA XXXIX. AD AMICUM QUEMDAM. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 PETRUS Bles. Bath. archid., E. amico et socio suo, salutem et ad meliora processum.
2 Praefationibus eoloratis, et picturato fastu verborum, sincera non eget affectio; unde et certissimus de mutua inter nos unione affectuum compendiosae orationi deservio, atque ab epistula praesenti, et venativas adulationum blanditias, et omne taedium prolixitatis abscindo. Refero vobis grates quia servientes vestri nos non permiserunt ignorare quid in vestris promptuariis haberetur. Illud noveritis, quod Romana curia more suo me multipliciter debitis obligavit: sed si Scyllam semel evasero, per Dei gratiam non recidam in Charybdin.

bnf14764.34 hab707.96

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik