monumenta.ch > Petrus Blesensis > 38
Petrus Blesensis, Epistulae, EPISTULA XXXVII. AD ALEXANDRUM PRIOREM GEMETICENSEM. <<<     >>> EPISTULA XXXIX. AD AMICUM QUEMDAM.

bnf16714.32-b17  bnf14764.33-c3  bnf2607.49 v  bnf2607.13 v-b10  EPISTULA XXXVIII. AD ALBERTUM [Dictus est Albertus de Mora Beneventanus qui ab Adriano IV ex diacono cardinali S. Adriani postea presbyter cardinalis S. Laurentii in Lucina creatus est, an. 1158. Tum ab Alexandro III S. R. E. cancellarius factus, legatus in Angliam pro inquirenda nece S. Thomae directus est. Ubi. re diligenter examinata, Henricum regem absolvit, immunemque illius caedis declaravit, confecto super ea re instrumento publico, et litteris scriptis ad Ravennatem episcopum, quae habentur apud Baronium tomo XII Annalium ad an. 1172. Tandem mortuo Urbano III, in summum pontificem electus est appellatusque Gregorius VIII et, licet brevissimus fuerit ipsius pontificatus, nempe duorum fere mensium, magna tamen suae pietatis monumenta reliquit. Nam ubi primum Ferrariae nuntium de sua promotione accepisset, animum illico ad procurandum terrae sanctae subsidium applicuit: comperto enim quod Saladinus Aegypti sultanus civitatem Ierusalem cum sepulcro et cruce Domini magna Christianorum strage edita occupasset, et quod Urbanus III praedecessor suus ex tantae cladis moerore decessisset, ipse piissimus pontifex, ut sedis sic et doloris successor, continuo classicum intonuit, litterasque per universum orbem direxit ad commovendos principum et Christianorum omnium animos, quo vires omnes ad repellendos Christi hostes impenderent. Et quia, ut plerumque fit, Christianorum ipsorum peccatis exigentibus, tot tantaque mala contigerant, ieiunium quinquennale toti orbi Christiano, sibi vero et cardinalibus asperius etiam poenitentiae genus indixit. Scriptam puto hanc epistolam circa ann. 1175.] ROMANAE ECCLESIAE CARDINALEM. [A. D. 1176.] HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [ARGUMENTUM. Cantuariensis archiepiscopi laudes describit, et a criminibus obiectis, ut quod ignarus sit iuris, quod avarus, quod provehendae progeniei suae plus aequo deditus, eum vindicat.]
Dilectissimo domino suo ALBERTO Dei gratia Rom. Ecclesiae presbytero cardinali et cancellario, suus P. Blesensis, modicus domini Cantuariensis cancellarius, salutem in vero salutari.
2 Si loquar ad dominum meum, cum sim cinis et pulvis [Gen. 18.], sbb1698.8 v quasi edicti venia impetrata; rogo, ut eiusdem officii participatio, sicut ad audaciam me compellit, sic ad indulgentiam vos inflectat. Gratias ago Deo et vobis, quia in spiritu mansuetudinis mihi more vestro blande, et quasi socialiter tetigistis ea, quae in domino meo notabilia videbantur. Scio, quia spiritualis homo omnia diiudicat; ipse autem a nemine iudicatur [I Cor. 2.]. Unde et increpationem vestram, sive me, sive dominum meum tangat, cum gratiarum actione recipio.
3 Scriptum est enim: Ego, quos amo, arguo et castigo [Apoc. 3.]. Et utinam corripiat me iustus in misericordia, et increpet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum [Psal. 140.]. Non dico dominum meum [Richardum successorem S. Thomae in archiepiscopatu Cantuariensi, cuius scilicet erat commensalis et cancellarius. Scripta circa an. 1176, quo tempore Petrus erat domesticus Richardi.], talem esse, qui peccatum non fecerit, nec inventum sit in ore eius mendacium; mentirer enim.
4 Nam si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est [I Ioan. 1.]. Neque vos cum austeritate moveri oportet, si quandoque ad vehementem tentationis impulsum cadit humana fragilitas. Ecce qui Deo serviunt, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem [Iob. 4.]. Verumtamen ex quo placuit ei, qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt [Rom. 4.], segregare dominum meum, ut in ecclesia patriarchali sibi sacerdotio fungeretur; non enim sumpsit sibi honorem, sed vocatus est a Domino tanquam Aaron [Hebr. 5.]; non exuit monachum, factus vitula Ephraim docta diligere trituram [Ose. 10.], nec fuit dominator in clero, sed forma gregis in populo, vas suum in sanctificatione custodiens, et labia consecrata ad vaniloquia non relaxans.
5 Victum vero et habitum, omnesque actus suos sub arctioris censurae nodo cohibuit; ut qui a primitivis adolescentiae motibus, in castris monasticae religionis Deo militaverat, iam non monachum, sed angelum in homine fateretur. Si eius humilitatem attenditis, nemo hab707.47 r est in oculis suis deiectior, et, sicut de Moyse legitur [Num. 12.], mitissimus omnium, qui morantur super terram, libenter intelligens super egenum et pauperem, pressuras pauperum in visceribus misericordiae suas faciens; et quasi praesagiret necessitates viduae et pupilli, praeparationem cordis eorum beneficiis antecurrens.
6 Cum de Iob legatur [Cap. 1.], quia erat simplex, et rectus, ac timens Deum, domino meo iusto et timorato sua simplicitas imputatur ad culpam. Sane Christus Iesus Petrum, et Andream, et alios, per quos operatus est salutem in medio terrae, non de foro Iustiniani, sed de simplicitate piscatoria legitur assumpsisse. Inflat enim sapientia huius mundi [I Cor. 8.], et legum ventosa loquacitas, nec plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem.
7 Si dominus meus humiliter sentit, si alta non sapit, si non ambulat in magnis et mirabilibus supra se, si praestigia versuti iuris ignorat, eruditus tamen in lege Domini, et in ea, quae desursum est sapientia, ambulat super semitas iustitiae, nihil in causarum decisionibus statubnf2607.14 rens, quod in commune auditorium, et publicam hominum notitiam non deducat.
8 Educit enim quasi lumen iustitiam suam, et iudicium suum tanquam meridiem [Psal. 36.].
9 Novi autem quosdam, quorum os maledictione et amaritudine plenum est, innocentiam domini mei detractionibus attentasse; ei notam avaritiae inurentes, quia bona pauperum, et patrimonium crucifixi venatoribus non effundit. Talium gratiam non venatur, quorum laudem vituperium putat: neque gloriam mendicat ex alienae vocis bnf16714.33 officio, cuius gloria haec est, testimonium conscientiae suae [II Cor. 1.]. Ipsum saepe monui, ut esset propitius famae suae, et donis bnf14764.34 obstrueret os loquentium iniqua, et erat eius responsio: Si talibus, dicebat, placerem, Christi servus non essem [Gal. 1.]. Si expedit placere hominibus, laus mea sit in Domino apud mansuetos et iustos; ac si diceret cum Propheta: In Domino laudabitur anima mea, audiant mansueti et laetentur [Psal. 33.]. Non enim, qui se ipsum commendat, vel qui ab hominibus commendatur, ille probatus est, sed quem Deus commendat [II Cor. 10.]. Imponunt ei alii, quod circa suae parentelae promotionem nimis anxie versetur, et quod non spiritus Patris, sed caro et sanguis revelat hoc ei.
10 Porro si suis parentibus pietatis affectus impendit, non est hoc extra ordinem charitatis: cum Apostolus dicat: Qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior [I Tim. 5.]. Verumtamen non adeo sanguini se indulget, quin etiam extraneis, si honesti sunt, munifice et magnifice provideat, eosque propinquioribus consanguineis anteponat.
11 Processerunt in sua malitia detractores, sicut Apostolus dicit: Deo hab707.47 v odibiles [Rom. 1.], vestraeque serenitatem gratiae meo domino turbaverunt, elongantes ab eo amicum et proximum. Doleo, doleo: et ex quo posuistis eum contrarium vobis, factus sum mihimetipsi gravis [Iob. 7]. Scio enim, quod extra suorum exigentiam meritorum vestram ei gratiam subtraxistis.
12 Appones tamen, Domine, ut complacitior sis adhuc [Psal. 76.], et iratus misericordiae recordaberis. Revelabit enim Dominus titulos virtutum, et gratiarum dotes, quas plantavit in eo; confundetque labia dolosa, et mendaces ostendet, qui maculaverunt innoxium [Sap. 10.]. Vestrae autem intererit sanctitatis, ut Dominum meum, qui in omni veritate et sinceritate vos diligit, foveatis in Christi visceribus, et meam supplendo insufficientiam, negotia eius, quibus aequitas assistit et ratio, benigne et efficaciter proponere et promovere velitis. Valete.



Petrus Blesensis, Epistulae, EPISTULA XXXVII. AD ALEXANDRUM PRIOREM GEMETICENSEM. <<<     >>> EPISTULA XXXIX. AD AMICUM QUEMDAM.
monumenta.ch > Petrus Blesensis > 38

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik