monumenta.ch > Petrus Blesensis > 37
Petrus Blesensis, Epistulae, EPISTULA XXXVI. AD CHRISTIANAM SANCTIMONIALEM. <<<     >>> EPISTULA XXXVIII. AD ALBERTUM ROMANAE ECCLESIAE CARDINALEM.

EPISTULA XXXVII. AD ALEXANDRUM PRIOREM GEMETICENSEM. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [ARGUMENTUM. Purgat se, cur librum, quem restituturum se promiserat, constituto tempore non restituerit.]
Charissimo socio et amico magistro ALEXANDRO, priori de Gemetico, suus P. Blesensis Bath. archid., salutem in vero salutari.
2 Promiseram vobis librum vestrum die Sabbati, quae iam praeteriit, remittere; quod non feci. Sed et Apostolus se in Hispaniam transiturum promiserat, suamque promissionem, Domino disponente aliter, non implevit [Rom. 15.]. Credideram totum librum transcurrisse legendo infra diem praescriptum; qui postea legendi licentiam non habui per momentum. De vestra itaque dilectione confisus, librum adhuc retinere praesumo; cumque alias accusabilem praesumptio faciat, hic excusabilem facit ipsa praesumptio [Dig. l. XIII, tit. 6, l. 5]. Nam et in iure civili, si quis equum sibi accommodatum ultra tempus et locum sibi destinatum duxerit, furti actione tenetur: qui tamen, si de confidentia dilectionis hoc fecit, a furto et a mendacio excusatur.
3 Bene valeat, et oret pro me amicus meus.