Caput 19 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | post haec audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in caelo dicentium alleluia salus et gloria et virtus Deo nostro est |
2 | quia vera et iusta iudicia sunt eius quia iudicavit de meretrice magna quae corrupit terram ubk805.25 v in prostitutione sua et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius |
3 | et iterum dixerunt alleluia et fumus eius ascendit in saecula saeculorum |
4 | et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes amen alleluia |
5 | et vox de throno exivit dicens laudem dicite Deo nostro omnes servi eius et qui timetis eum pusilli et magni |
6 | et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluia quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens |
7 | gaudeamus et exultemus et demus gloriam ei quia venerunt nuptiae agni et uxor eius praeparavit se |
8 | et datum est illi ut cooperiat se byssinum splendens candidum byssinum enim iustificationes sunt sanctorum |
9 | et dicit mihi scribe beati qui ad cenam nuptiarum agni vocati sunt et dicit mihi haec verba vera Dei sunt |
10 | et cecidi ante pedes eius ut adorarem eum et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum ubk805.26 r habentium testimonium Iesu Deum adora testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae |
11 | et vidi caelum apertum et ecce equus albus et qui sedebat super eum vocabatur Fidelis et Verax vocatur et iustitia iudicat et pugnat |
12 | oculi autem eius sicut flamma ignis et in capite eius diademata multa habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse |
13 | et vestitus erat vestem aspersam sanguine et vocatur nomen eius Verbum Dei |
14 | et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis albis vestiti byssinum album mundum |
15 | et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso percutiat gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis |
16 | et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum et Dominus dominantium |
17 | et vidi unum angelum stantem in sole et clamavit voce magna dicens omnibus avibus quae volabant per medium caeli venite congregamini ad cenam magnam Dei |
18 | ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum |
19 | et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu eius |
20 | et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiae qui et adorant imaginem eius ubk805.26 v vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure |
21 | et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui procedit de ore ipsius et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum |