Caput 1 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | csg75.834 csg68.377 multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis |
2 | novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula |
3 | qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis |
4 | tanto meliuwb69.55 ror angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit |
5 | cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium |
6 | et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit uwb12.32 v et adorent eum omnes angeli Dei |
7 | et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis |
8 | ad Filium autem csg75.835 thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui |
9 | dilexisti iustitiam bnf107.436 r et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis |
10 | et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum csg68.378 tuarum sunt caeli |
11 | ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent |
12 | et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient |
13 | ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum |
bnf107.437 r 14 | nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis |