uwb69.41 v-25 uwb12.24 v bsb110737.38 bnf107.353 r Caput 1 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | csg75.826 csg68.343 Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Iesu Christo gratia vobis et pax |
2 | gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis memoriam facientes in orationibus nostris sine uwb69.42 r intermissione |
3 | memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum |
4 | scientes fratres dilecti a Deo electionem vestram |
bnf107.354 r 5 | quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos |
6 | et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti |
7 | ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia |
8 | a vobis enim diffamatus est sermo Domini bnf107.355 r non solum in Macedonia et in Achaia sed in omni loco fides vestra quae est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui |
9 | ipsi enim de nobis slu145.167 adnuntiant qualem introitum habuerimus ad vos et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero |
10 | et excsg68.344pectare Filium eius de caelis quem suscitavit ex mortuis Iesum qui eripuit nos ab ira ventura |