Caput 1 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | csg75.819 csg68.313 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu |
2 | gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo |
3 | benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo |
4 | sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate |
5 | qui praedestinavit nos bnf107.279 r in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum procsg68.314positum voluntatis suae |
6 | in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto |
7 | in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius |
8 | quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia |
9 | ut notum faceret nobis bnf107.280 r sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo |
uwb12.21 r 10 | in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra slu145.132 sunt in ipso |
11 | in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae |
12 | ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo |
13 | in quo uwb69.36 r et vos cum audissetis verbum veritatis bnf107.281 r evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto |
14 | qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius |
15 | propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos |
16 | non cesso gratias agens pro vobis memoriam bsb110737.33 vestri faciens in orationibus meis |
bnf107.282 r 17 | ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius |
18 | inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocacsg68.315tionis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis |
19 | et quae sit supereminens magnitudo slu145.133 virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius |
bnf107.283 r 20 | quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus |
21 | supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro |
22 | et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae |
23 | quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus bnf107.284 r adimpletur |