Caput 3 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | huius rei gratia bnf107.290 r ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus |
2 | si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis |
3 | quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum slu145.136 sicut supra scripsi in brevi |
4 | prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi |
5 | quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius bnf107.291 r et prophetis in Spiritu |
6 | esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium |
7 | cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius |
8 | mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles bnf107.292 r divitias Christi |
9 | et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit |
10 | ut innotescat princsg68.318cipibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei |
11 | secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino slu145.137 nostro |
12 | in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia bnf107.293 r per fidem eius |
13 | propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra |
14 | huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi |
15 | ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur |
16 | ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine |
17 | habitare Christum bnf107.294 r per fidem in cordibus uwb69.37 r vestris in caritate radicati et fundati |
18 | ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum |
19 | scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei |
20 | ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur bnf107.295 r in nobis |
21 | ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes slu145.138 generationes saeculi saeculorum amen |