Caput 8 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae data est in ecclesiis Macedoniae |
2 | quod in multo experimento tribulationis abundantia uwb12.16 v gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum |
3 | quia secundum virtutem testimonium illis reddo bsb110737.24 bnf107.210 r et supra virtutem voluntarii fuerunt |
4 | cum multa slu145.104 excsg68.290hortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos |
5 | et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt primum Domino deinde nobis per voluntatem Dei |
6 | ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos etiam gratiam istam |
7 | sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia bnf107.211 r et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis |
8 | non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans |
9 | scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis |
10 | et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore |
bnf107.212 r 11 | nunc vero et facto perficite ut quemuwb69.28 radmodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis |
12 | si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non habet |
13 | non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex aequalitate |
14 | in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut ficsg68.291at bnf107.213 r aequalitas sicut scriptum est |
15 | qui multum non abundavit et qui modicum non minoravit |
16 | gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in slu145.105 corde Titi |
17 | quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos |
18 | misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias |
bnf107.214 r 19 | non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram |
20 | devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis |
21 | providemus enim bona non solum csg75.814 coram Deo sed etiam coram hominibus |
22 | misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe bnf107.215 r sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos |
23 | sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi |
24 | ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum |