Caput 6 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis |
2 | ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis |
3 | nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium |
4 | sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros bnf107.200 r in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis |
5 | in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis |
6 | in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta |
7 | in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et sinistris |
uwb12.16 r 8 | per gloriam et ignobilitatem bnf107.201 r per infamiam et bonam famam ut uwb69.27 r seductores slu145.101 et veraces sicut qui ignoti et cogniti |
9 | quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati |
10 | quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil csg68.287 habentes et omnia possidentes |
11 | os nostrum patet ad vos csg75.813 o Corinthii cor nostrum dilatatum est |
12 | non angustiamini in nobis bnf107.202 r angustiamini autem in visceribus vestris |
13 | eandem autem habentes remunerationem tamquam filiis dico dilatamini et vos |
14 | nolite iugum ducere cum infidelibus quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci ad tenebras |
15 | quae autem conventio Christi ad Belial aut quae pars fideli cum infidele |
16 | qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi bnf107.203 r sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus |
17 | propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis |
18 | et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in filios et filias dicit Dominus omnipotens |