Caput 7 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | has igitur habentes promissiones carissimi mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes bnf107.204 r sanctificationem in timore Dei |
2 | capite nos neminem laesimus neminem corrupimus neminem circumvenimus |
slu145.102 3 | non ad condemnationem dico praedixi enim quod in cordibus nocsg68.288stris estis ad conmoriendum et ad convivendum |
4 | multa mihi fiducia est apud vos multa mihi gloriatio pro vobis repletus sum consolatione superabundo gaudio in omni tribulatione nostra |
5 | nam et cum venissemus bnf107.205 r Macedoniam nullam requiem habuit caro nostra sed omnem tribulationem passi foris pugnae intus timores |
6 | sed qui consolatur humiles consolatus est nos Deus in adventu Titi |
7 | non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio quo consolatus est in vobis referens nobis vestrum desiderium vestrum fletum vestram aemulationem pro me ita ut magis gauderem |
8 | quoniam et si contristavi vos in epistula bnf107.206 r non me paenitet et si paeniteret videns quod epistula illa et si ad horam vos contristavit |
9 | nunc gaudeo non quia contristati estis sed quia contristati estis ad paenitentiam contristati enim estis secundum Deum ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis |
10 | quae enim secundum Deum tristitia est paenitentiam in salutem stabilem operatur saeculi autem tristitia mortem uwb69.27 v operatur |
11 | ecce enim hoc ipbsb110737.23sum bnf107.207 r secundum Deum slu145.103 contristari vos quantam in vobis operatur sollicitudinem sed defensionem sed indignationem csg68.289 sed timorem sed desiderium sed aemulationem sed vindictam in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio |
12 | igitur et si scripsi vobis non propter eum qui fecit iniuriam nec propter eum qui passus est sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam pro vobis habemus ad vos bnf107.208 r coram Deo |
13 | ideo consolati sumus in consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis |
14 | et si quid apud illum de vobis gloriatus sum non sum confusus sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus ita et gloriatio nostra quae fuit ad Titum veritas facta est |
15 | et viscera eius abundantius in vos sunt reminiscentis bnf107.209 r omnium vestrum oboedientiam quomodo cum timore et tremore excepistis eum |
16 | gaudeo quod in omnibus confido in vobis |