bnf107.152 r Caput 13 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens |
2 | et si habuero prophetiam et noverim slu145.79 mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum |
3 | et si distribuero in cibos pauperum uwb69.21 r omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest |
4 | caritas patiens est bnf107.153 r benigna est caritas non aemulatur uwb12.12 v non agit perperam non inflatur |
5 | non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum |
6 | non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati |
7 | omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet |
8 | caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur |
9 | ex parte enim cognoscimus bnf107.154 r csg68.268 et ex parte prophetamus |
10 | cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est |
11 | cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli |
12 | videmus nunc per speculum in enigmate slu145.80 tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum |
13 | nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas |