Caput 7 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit |
2 | nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri |
3 | igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro |
4 | itaque fratres mei bnf107.36 r et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sicsg68.221tis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo |
5 | cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti |
6 | csg75.797 nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae |
7 | quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret bnf107.37 r non concupisces |
8 | occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat |
9 | ego uwb69.5 r autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit |
10 | ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem |
11 | nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et slu145.29 per illud occidit |
12 | itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum |
bnf107.38 r 13 | quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum |
14 | scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundacsg68.222tus sub peccato |
15 | quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio |
16 | si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona |
17 | nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me bnf107.39 r peccatum |
18 | scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio |
19 | non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago |
20 | si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum |
21 | invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet |
22 | condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem |
23 | video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae bnf107.40 r et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis |
24 | infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius |
25 | gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse slu145.30 mente servio legi Dei carne autem legi peccati |