Caput 5 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum |
2 | per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei |
3 | non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur |
4 | patientia autem probacsg75.796tionem probatio vero spem |
5 | spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est bnf107.26 r in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis |
6 | ut quid csg68.217 enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est |
7 | vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et slu145.24 audeat mori |
8 | commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus |
9 | Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum |
10 | si enim cum inimici essemus bnf107.27 r reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius |
11 | non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus |
uwb69.4 r 12 | propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt |
13 | usque ad legem enim peccatum erat in mundo uwb12.3 r peccatum autem non inputatur cum lex non est |
14 | sed regnavit mors bnf107.28 r ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri |
15 | sed non slu145.25 sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit |
16 | et non sicut per unum peccantem icsg68.218ta et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem |
17 | si enim in unius delicto bnf107.29 r mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum |
18 | igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae |
19 | sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi |
20 | lex autem subintravit bnf107.30 r ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia |
21 | ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum |