Caput 21 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | postea manifestavit se iterum Iesus csg48.392 ad mare Tibebnf10439.261 rriadis manifestavit autem sic |
2 | erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didymus et Nathanahel bsb6573.253 v qui erat a Cana Galilaeae et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo |
3 | bnf10439.261 v dicit eis Simon Petrus vado piscari dicunt ei venimus et nos tecum et exierunt et ascenderunt in navem et illa csg51.264 nocte nihil prendiderunt |
4 | mane autem iam facto stetit Iesus bnf10439.262 r in litore non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est |
5 | dicit ergo eis Iesus pueri numquid pulmentarium habetis responderunt ei non |
6 | dixit eis mittite in dexteram bnf10439.262 v navigii rete et invenietis miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium |
7 | dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam succinxit se erat enim nudus et misit se in mare |
8 | alii autem discipuli bnf9389.221 v navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete csg48.393 piscium |
9 | ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem |
10 | dicit eis Iesus adferte de piscibus quos prendidistis nunc |
11 | ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus uwb68.170 r et cum tanti essent non est scissum rete |
12 | dicit eis Iesus venite prandete et nemo audebat discentium interrogare eum tu quis es scientes quia Dominus esset |
13 | et venit Iesus et accepit panem et dat eis et piscem similiter |
14 | hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis cum surrexisset a mortuis |
15 | cum ergo prandissent dicit Simoni Petro Iesus Simon Iohannis diligis me plus his dicit ei etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos |
16 | dicit ei iterum Simon Iohannis diligis me ait illi etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos |
17 | dicit ei tertio Simon Iohannis amas me contristatus est Petrus bnf9389.222 r quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia csg51.265 scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meascsg48.394 |
18 | amen amen dico tibi cum esses iunior cingebas te et ambulabas ubi volebas cum autem senueris extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo non vis |
19 | hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum et hoc cum dixisset dicit ei sequere me |
20 | conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus sequentem qui et bsb6573.82 r recubuit in cena super pectus eius et dixit Domine quis est qui tradit te |
21 | hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Iesu Domine hic autem quid |
22 | dicit ei Iesus si sic eum volo manere donec veniam quid ad te uwb68.170 v tu me sequere |
23 | exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non moritur et non dixit ei Iesus non moritur sed si sic eum volo manere donec venio quid ad te |
24 | hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia verum est testimonium eius |
25 | sunt autem et alia multa quae fecit Iesus quae si scribantur per singula nec ipsum arbitror mundum capere csg48.395 eos qui scribendi sunt libros amen |