Caput 20 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc bsb6573.251 r tenebrae essent ad monubnf10439.251 rmentum et videt lapidem sublatum a monumento |
2 | cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de monubnf10439.251 vmento et nescimus ubi posuerunt csg48.389 eum |
3 | exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum |
4 | currebant autem duo simul et ille alius discipulus bnf10439.252 r bnf9389.219 v praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum |
5 | et cum se inclinasset videt posita linteamina csg51.262 non tamen introivit |
6 | venit ergo Simon Petrus sequens eum et bnf10439.252 v introivit in monumentum et videt linteamina posita |
bnf17226.227 7 | et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum uwb68.168 v bsb6573.251 v in bnf10439.253 r unum locum |
8 | tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit |
9 | nondum enim sciebant scripturam quia oportet bnf10439.253 v eum a mortuis resurgere |
10 | abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli |
11 | Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inbnf10439.254 rclinavit se et prospexit in monumentum |
12 | et vidit duos angelos uwb1.304 in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu |
13 | dicunt ei illi mubnf10439.254 vlier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum |
14 | haec cum dixisset conversa est retrorsum csg48.390 et videt Iesum stantem et non bnf10439.255 r sciebat quia Iesus est |
bnf9389.220 r 15 | dicit ei Iesus mulier quid ploras quem quaeris illa existimans quia hortulanus esset bsb6573.252 r dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum bnf10439.255 v tollam |
16 | dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magister |
17 | dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad bnf10439.256 r fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum |
18 | venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi Dominum bnf10439.256 v et haec dixit mihi |
19 | cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli uwb68.169 r propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in bnf10439.257 r medio et dicit eis pax vobis |
20 | et hoc cum dixisset csg51.263 ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino |
21 | dixit ergo eis iterum pax vobis bsb6573.252 v sicut bnf10439.257 v misit me Pater et ego mitto vos |
22 | hoc cum dixisset insuflavit et dicit csg48.391 eis accipite Spiritum Sanctum |
23 | quorum remiseritis peccata bnf9389.220 v remittuntur eis quorum retibnf10439.258 rnueritis detenta sunt |
24 | Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat cum eis quando venit Iesus |
25 | dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus bnf10439.258 v Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam |
bnf10439.259 r 26 | et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit bsb6573.253 r pax vobis |
27 | deinde dicit Thomae infer digitum bnf10439.259 v tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis |
28 | respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus |
bnf10439.260 r 29 | dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et crediderunt |
30 | multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta bnf10439.260 v in libro hoc |
31 | haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes uwb68.169 v vitam bnf9389.221 r habeatis in nomine eius |