Caput 16 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | haec locutus sum vobis ut non scandalizemini |
2 | absque synagogis facient vos bnf10439.206 v sed venit hora uwb68.162 v ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo |
3 | et haec facient quia non noverunt csg48.377 Patrem neque me |
4 | uwb1.291 sed haec locutus sum vobis ut cum bnf10439.207 r venerit hora eorum reminiscamini quia ego bsb6573.239 v dixi vobis |
5 | haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis csg51.253 inbnf10439.207 vterrogat me quo vadis |
6 | sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum |
7 | sed ego veritatem bnf17226.219 dico vobis bnf9389.211 v expedit vobis ut ego vadam si enim non abbnf10439.208 riero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos |
8 | et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio |
9 | de peccato quidem quia non bnf10439.208 v credunt in me |
10 | de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me |
11 | de iudicio autem quia princeps mundi huius iudicatus est |
12 | adhuc multa habeo vobis dicere sed bnf10439.209 r non potestis portare modo |
13 | cum autem venerit ille bsb6573.241 r Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et bnf10439.209 v quae ventura sunt adnuntiabit vobis |
14 | ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis |
15 | omnia quaecumque habet Pater mea sunt propterea dixi bnf10439.210 r quia de meo accipit et adnuntiabit csg48.378 vobis |
16 | modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem |
uwb68.163 r 17 | dixerunt ergo ex discipulis eius bnf10439.210 v ad invicem quid est hoc quod bnf9389.212 r dicit nobis uwb1.292 modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem |
18 | dicebant ergo quid est hoc quod dibnf10439.211 rcit modicum nescimus quid loquitur |
19 | cognovit autem Iesus quia volebant eum bsb6573.241 v interrogare et dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbibnf10439.211 vtis me et iterum modicum et videbitis me |
20 | amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia bnf10439.212 r vestra vertetur in gaudium |
21 | mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum csg51.254 iam non meminit pressurae propter gaudium quia bnf10439.212 v natus est homo in mundum |
22 | et vos igitur nunc quidem tristitiam bnf17226.220 habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis |
23 | et in illo die bnf10439.213 r me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis |
bsb6573.242 r bnf9389.212 v 24 | usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite bnf10439.213 v et accipietis ut csg48.379 gaudium vestrum sit plenum |
25 | haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobnf10439.214 rbis |
26 | illo die in nomine meo petetis et non dico vobis uwb1.293 quia ego rogabo Patrem de vobis |
27 | ipse enim Pater amat vos uwb68.163 v quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi |
28 | exivi a Pabnf10439.214 vtre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem |
29 | dicunt ei discipuli eius ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis |
30 | nunc scimus bnf10439.215 r quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi |
31 | respondit eis Iesus modo creditis |
bsb6573.242 v 32 | ecce venit hora et iam venit ut dispergamini bnf10439.215 v unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est |
33 | haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis bnf9389.213 r in mundo pressuram bnf10439.216 r habetis sed confidite ego vici mundum |