Caput 18 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | dicebat autem csg48.279 et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere |
2 | dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur |
3 | vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens uwb1.190 bsb6573.139 r vindica me de adversario meo |
4 | et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor |
5 | tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me |
bnf9389.157 r 6 | ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit |
7 | Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis |
8 | dico vobis quia cito faciet vindictam illorum csg51.187 verumtamen Filius uwb68.124 r hominis veniens putas inveniet fidem in terra |
9 | dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam |
10 | duo homines csg48.280 ascenderunt in templum bsb6573.139 v ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus |
11 | Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus |
12 | ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo |
bnf17226.154 13 | et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori |
14 | dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur |
bnf9389.157 v 15 | adferebant autem uwb1.191 ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos |
16 | Iesus autem convocans illos dixit sinite bsb6573.140 r pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei |
17 | amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud |
18 | et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo |
19 | dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum csg48.281 nemo bonus nisi solus Deus |
20 | mandata nosti non occides non moechaberis uwb68.124 v non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem |
21 | qui ait haec omnia custodivi a iuventute meacsg51.188 |
22 | quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me |
23 | his ille auditis contristatus est quia dives erat valde |
24 | videns autem illum Iesus tristem factum dixit bsb6573.140 v quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt |
25 | facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei |
26 | et dixerunt qui audiebant bnf9389.158 r et quis potest salvus fieri |
27 | ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum |
28 | ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te |
uwb1.192 bnf17226.155 29 | qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei |
30 | et non recipiat multo plura csg48.282 in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam |
31 | adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio bsb6573.141 r hominis |
32 | tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur |
33 | et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget |
34 | et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis csg75.731 et non intellegebant quae dicebantur |
uwb68.125 r 35 | factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans |
36 | et cum audiret turbam praetereuntem bnf9389.158 v interrogabat quid hoc esset |
37 | dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret |
38 | et clamavit dicens Iesu Fili David csg51.189 miserere mei |
39 | et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei |
40 | stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum |
41 | dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam |
bsb6573.141 v 42 | et Iesus csg48.283 dixit illi respice uwb1.193 fides tua te salvum fecit |
43 | et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo |