Caput 23 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | et surgens omnis multitudo eorum bnf9389.168 r duxerunt illum ad Pilatum |
2 | coeperunt autem accusare illum dicentes csg51.200 hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse |
3 | Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis |
4 | ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine |
5 | at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea csg48.303 usque huc |
6 | Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset |
7 | et ut cognovit quod de Herodis potestabsb6573.155 rte esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus |
8 | Herodes autem viso Iesu uwb1.233 gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri |
9 | interbnf17226.168-c1rogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat |
10 | stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum |
11 | sprevit autem illum bnf9389.168 v Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste uwb68.133 r alba et remisit ad Pilatum |
12 | et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem |
13 | Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe |
14 | dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum bsb6573.155 v et ecce ego coram csg48.304 vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis |
15 | sed csg51.201 neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei |
16 | emendatum ergo illum dimittam |
bnf17226.169 17 | necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum |
18 | exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban |
19 | qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem |
20 | iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum |
21 | at illi succlamabant dicentes uwb1.234 crucifige crucifige illum |
22 | ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam morcsg75.734tis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam |
bnf9389.169 r 23 | at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum |
24 | et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum |
25 | dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit uwb68.133 v voluntati eorum |
26 | et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa csg48.305 et inposuerunt illi crucem portare post Iesum |
27 | sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum |
28 | conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros |
29 | quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt |
30 | tunc incipient dicere montibus cadite csg51.202 super nos et collibus operite nos |
31 | quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet |
32 | ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interfibnf17226.170cerentur |
33 | et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae bnf9389.169 v ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris |
34 | Iesus autem dicebat uwb1.235 Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes |
35 | et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei bsb6573.9 r electuscsg48.306 |
36 | inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi |
37 | dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac |
38 | erat autem et superuwb68.134 rscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum |
39 | unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos |
40 | respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es |
41 | et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit |
42 | et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum |
43 | et dixit illi Iesus bnf9389.170 r amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso |
44 | erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt bsb6573.9 v in universa terra usque in nonam horam |
45 | et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium |
46 | et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens csg48.307 exspiravit |
47 | videns autem centurio uwb1.236 quod factum csg51.203 fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat |
48 | et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant bnf17226.171 percutientes pectora sua revertebantur |
49 | stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes |
50 | et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus |
51 | hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae uwb68.134 v qui expectabat et ipse regnum Dei |
bsb6573.10 r 52 | hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu |
53 | et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat |
bnf9389.170 v 54 | et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat |
55 | subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius |
56 | et revertentes csg48.308 paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum |