bnf17226.162 Caput 21 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites |
2 | vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo |
3 | et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit |
4 | nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum bsb6573.148 r quem habuit misit |
5 | et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit |
6 | haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur |
7 | interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient |
uwb68.129 r 8 | qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus aduwb1.225propinquavit csg48.293 bnf9389.163 v nolite ergo ire post illos |
9 | cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis |
10 | tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum |
11 | terraebsb6573.148 vmotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt |
12 | sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meumcsg51.196 |
13 | continget autem vobis in testimonium |
14 | ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis |
15 | ego enim dabo bnf17226.163 vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri |
16 | trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis |
17 | et eritis odio omnibus propter nomen meum |
18 | et capillus de capite vestro non peribit |
19 | in patientia vestra possidebitis animas vestras |
20 | cum autem bsb6573.149 r videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit csg48.294 desolatio eius |
21 | tunc qui in Iudaea sunt bnf9389.164 r fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam |
uwb1.226 22 | quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt |
23 | vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus uwb68.129 v erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic |
24 | et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum |
25 | et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum |
26 | arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi bsb6573.149 v nam virtutes caelorum movebuntur |
27 | et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate |
28 | his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat csg48.295 redemptio vestra |
29 | et dixit illis similitudinem csg51.197 videte ficulneam et omnes arbores |
30 | cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas |
bnf17226.164 31 | ita et vos cum videritis haec fieri bnf9389.164 v scitote quoniam prope est regnum Dei |
32 | amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant |
33 | caelum et terra transibunt verba autem mea non transient |
34 | adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa |
35 | tamquam laqueus enim uwb1.227 superbsb6573.150 rveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae |
36 | vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt uwb68.130 r et stare ante Filium hominis |
37 | erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti |
38 | et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum |