Caput 20 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | et factum est in una dierum docente illo populum in templo bnf9389.161 r et evangelizante convenerunt principes bnf17226.159 sacerdotum et scribae cum senioribus |
2 | et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem |
3 | respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi |
4 | baptismum Iohannis de caelo erat an csg48.288 ex hominibus |
5 | at illi cogitabant uwb1.221 inter se bsb6573.145 r dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi |
6 | si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse |
7 | et responderunt se nescire unde esset |
8 | et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio |
9 | coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus |
10 | et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem |
11 | et addidit alterum servum mittere bsb6573.145 v illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia csg51.193 dimiserunt inanem |
12 | et addidit tertium mittere bnf9389.161 v qui et illum vulnerantes eiecerunt |
13 | dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum uwb68.127 v forsitan cum hunc viderint verebuntur |
14 | quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas |
15 | et csg48.289 eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae |
16 | veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit |
bnf17226.160 17 | ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est uwb1.222 lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est csg75.732 in caput anguli |
18 | omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum |
19 | et quaerebant principes sacerdotum et scribae bsb6573.146 r mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam |
20 | et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis |
bnf9389.162 r 21 | et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces |
22 | licet nobis dare tributum Caesari an non |
23 | considerans autem dolum csg48.290 illorum dixit ad eos quid me temptatis |
24 | ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris |
25 | et ait illis reddite ergo quae uwb68.128 r Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo |
26 | et non potuerunt verbum eius reprehendere csg51.194 coram plebe bsb6573.146 v et mirati in responso eius tacuerunt |
27 | accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum |
28 | dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem uwb1.223 et suscitet semen fratri suo |
29 | septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis |
30 | et sequens bnf17226.161 accepit illam et ipse mortuus est sine filio |
31 | et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt |
bnf9389.162 v 32 | novissima omnium mortua est et mulier |
33 | in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem |
34 | et ait bsb6573.147 r illis Iesus filii saeculi huius csg48.291 nubunt et traduntur ad nuptias |
35 | illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores |
36 | neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis |
37 | quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob |
38 | Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei |
39 | respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti |
uwb68.128 v 40 | et amplius non audebant eum quicquam interrogare |
41 | dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse |
42 | et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis |
43 | donec ponam inimicos tuos scabillum bsb6573.147 v pedum tuorum |
uwb1.224 44 | David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est |
45 | audiente autem omni populo dixit discipulis suis |
bnf9389.163 r 46 | adtendite a scribis qui volunt csg51.195 ambulare in stolis et csg48.292 amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis |
47 | qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem |