Caput 10 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat uwb68.111 r ipse venturus |
2 | et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem |
3 | ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos |
4 | nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam csg48.244 salutaveritis |
5 | in quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic domui |
6 | et si ibi fuerit filius bsb6573.115 r pacis requiescet super illam pax vestra sin autem ad vos revertetur |
7 | in eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt bnf9389.140 r dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum |
8 | et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos manducate quae adponuntur vobis |
9 | et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos csg51.164 regnum Dei |
10 | in quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius dicite |
uwb1.163 11 | etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei |
12 | dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati |
13 | vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis bsb6573.115 v factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent |
14 | verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis |
15 | et tu Capharnaum uwb68.111 v usque in caelum exaltata usque ad infernum demergeris |
16 | qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit csg48.245 eum qui me misit |
17 | reversi sunt autem septuaginta duo bnf9389.140 v cum gaudio dicentes Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo |
18 | et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem |
19 | ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit |
20 | verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis |
21 | in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine bsb6573.116 r caeli et terrae quod absbnf17226.132-c1condisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te |
uwb1.164 22 | omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo scit qui sit Filius nisi Pater et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelarecsg51.165 |
23 | et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui vident quae videtis |
24 | dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire csg48.246 quae auditis et non audierunt |
25 | et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister bnf9389.141 r quid faciendo vitam aeternam possidebo |
26 | at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis |
27 | ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo uwb68.112 r bsb6573.116 v et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua bnf17226.133 et proximum tuum sicut te ipsum |
28 | dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives |
29 | ille autem volens iustificare csg75.726 se ipsum dixit ad Iesum et quis est meus proximus |
30 | suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto |
31 | accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso csg48.247 illo praeterivit |
32 | similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit |
33 | Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est |
34 | et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum uwb1.165 et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit |
bsb6573.117 r 35 | et altera die protulit duos denarios bnf9389.141 v et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi |
36 | quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones |
37 | at ille dixit qui fecit misericordiam csg51.166 in illum et ait illi Iesus vade et tu fac similiter |
38 | factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam |
39 | et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes Domini uwb68.112 v audiebat verbum illius |
40 | Martha autem satagebat circa frequens ministerium csg48.248 quae stetit et ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet |
41 | et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es bsb6573.117 v et turbaris erga plurima |
42 | porro unum est necessarium Maria bnf17226.134 optimam partem elegit quae non auferetur ab ea |