Caput 4 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane bnf9389.124 r et agebatur in Spiritu in desertum |
2 | diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit |
3 | dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat |
4 | et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo csg51.141 vivet homo sed in omni verbo Dei |
5 | et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis |
6 | et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum uwb1.135 quia mihi tradita sunt et cui volo do illa |
7 | tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia |
8 | et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies |
9 | et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum |
10 | scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te |
11 | et quia csg48.212 in manibus tollent te uwb68.98 v ne forte offendas ad lapidem pedem tuum |
12 | et respondens Iesus ait illi dictum est bsb6573.94 r non temptabis Dominum Deum tuum |
13 | bsb6573.94 r-b4.2 et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus |
14 | et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam bnf9389.124 v et fama exiit per universam regionem de illo |
15 | et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus |
16 | et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam bsb6573.94 v die sabbati in synagogam et surrexit legere |
17 | et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat |
18 | Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me |
19 | praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum csg51.142 et diem retributionis |
uwb1.136 20 | et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum |
21 | coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris |
22 | et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et csg48.213 dicebant nonne hic filius est Ioseph |
23 | et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem bsb6573.95 r medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum bnf9389.125 r fac et hic in patria tua |
24 | ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua |
uwb68.99 r 25 | in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra |
26 | et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam |
27 | et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus |
28 | et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes |
29 | et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum |
30 | ipse autem transiens per medium illorum ibat |
bsb6573.95 v 31 | et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatis |
32 | et stupebant in doctrina eius uwb1.137 quia in potestate erat sermo ipsius |
33 | et in synagoga csg51.143 erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magna |
34 | dicens sine quid nobis et tibi csg48.214 Iesu Nazarene bnf9389.125 v venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei |
35 | et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit |
36 | et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt |
37 | et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis |
uwb68.99 v 38 | surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus bsb6573.96 r et rogaverunt illum pro ea |
39 | et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis |
40 | cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos |
41 | exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum |
42 | facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum csg48.215 et detinebant illum ne discederet ab eis |
bnf9389.126 r 43 | quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei uwb1.138 quia ideo missus sum |
44 | et erat praedicans in synagogis Galilaeae |