Caput 7 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | cum autem implesset omnia verba sua in aures bsb6573.103 r plebis intravit Capharnaum |
2 | centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus |
3 | et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius |
4 | at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei csg75.723 quia dignus est ut hoc illi praestes |
bnf9389.131 r 5 | diligit enim gentem nostram csg51.151 et synagogam ipse aedificavit nobis |
6 | Iesus autem ibat csg48.225 cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres |
7 | propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus |
8 | nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites uwb68.104 r et dico huic vade bsb6573.103 v et vadit et alio veni et venit uwb1.147 et servo meo fac hoc et facit |
9 | quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni |
10 | et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum |
11 | et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa |
12 | cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa |
13 | quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi bnf9389.131 v noli flere |
14 | et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait csg48.226 adulescens tibi dico surge |
15 | et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae |
16 | accepit autem omnes timor bsb6573.104 r et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam |
17 | et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionemcsg51.152 |
18 | et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his |
19 | et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens uwb1.148 tu es qui venturus es an alium expectamus |
20 | cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus uwb68.104 v es an alium expectamus |
21 | in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum |
22 | et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi bsb6573.104 v audiunt mortui csg48.227 resurgunt pauperes evangelizantur |
23 | et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me |
bnf9389.132 r 24 | et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri |
25 | sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt |
26 | sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam |
27 | hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te |
28 | dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo |
uwb1.149 29 | et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum bsb6573.105 r baptizati baptismo Iohannis |
30 | Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo |
31 | cui ergo similes csg48.228 dicam homines generationis huius et cui similes sunt |
uwb68.105 r 32 | similes sunt pueris sedentibus csg51.153 in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis |
33 | venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum bnf9389.132 v et dicitis daemonium habet |
34 | venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum |
35 | et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis |
36 | rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit |
37 | et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix bsb6573.105 v ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti |
38 | et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat |
39 | videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se uwb1.150 dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix estcsg48.229 |
40 | et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic |
41 | duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta |
42 | non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget |
uwb68.105 v 43 | respondens Simon dixit aestimo quia is bnf9389.133 r cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti |
44 | et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam bsb6573.106 r aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos csg51.154 et capillis suis tersit |
45 | osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos |
46 | oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos |
47 | propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit |
48 | dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata |
49 | et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit |
50 | dixit autem ad mulierem fides tua uwb1.151 te salvam fecit vade in pace |