Caput 5 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | factum est autem cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat bsb6573.96 v secus stagnum Gennesareth |
2 | et vidit duas naves csg51.144 stantes secus stagnum piscatores autem descenderant et lavabant retia |
3 | ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas |
4 | ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et laxate retia vestra in capturam |
5 | et respondens Simon dixit illi praeceptor uwb68.100 r per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete |
6 | et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum |
7 | et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur |
8 | quod cum videret Simon Petrus procidit csg48.216 ad genua Iesu dicens exi a me quia bsb6573.97 r homo peccator bnf9389.126 v sum Domine |
9 | stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant |
10 | similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc iam homines eris capiens |
11 | et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illum |
uwb1.139 12 | et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare |
13 | et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et confestim lepra discessit ab illo |
14 | et ipse praecepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer csg51.145 pro emundatione tua sicut praecepit Moses in testimonium illis |
15 | perambulabat autem bsb6573.97 v magis sermo de illo et conveniebant turbae multae ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis |
uwb68.100 v 16 | ipse autem secedebat in deserto et orabat |
17 | et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisaei sedentes bnf9389.127 r et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem et virtus erat Domini ad csg48.217 sanandum eos |
18 | et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quaerebant eum inferre et ponere ante eum |
19 | et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum |
20 | quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tua |
21 | et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes uwb1.140 quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus |
22 | ut cognovit bsb6573.98 r autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris |
23 | quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambula |
24 | ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge csg75.722 tolle lectum tuum et vade in domum tuam |
25 | et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum |
bnf9389.127 v 26 | et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et repleti sunt timore dicentes quia vidimus mirabilia uwb68.101 r hodie |
27 | et post haec exiit et vidit csg48.218 publicanum csg51.146 nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi sequere me |
28 | et relictis omnibus surgens secutus est eum |
29 | et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes |
bsb6573.98 v 30 | et murmurabant Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis |
31 | et respondens Iesus dixit ad illos non egent qui sani sunt medico sed qui male habent |
32 | non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam |
uwb1.141 33 | at illi dixerunt ad eum quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisaeorum tui autem edunt et bibunt |
34 | quibus ipse ait numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere ieiunare |
35 | venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus tunc ieiunabunt in illis diebus |
36 | dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram bnf9389.128 r a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo |
37 | et nemo bsb6573.99 r mittit vinum novum in csg48.219 utres veteres alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt |
38 | sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur |
39 | et nemo bibens vetus uwb68.101 v statim vult novum dicit enim vetus melius est |