Caput 12 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est |
2 | et misit ad agricolas in tempore servum uwb68.83 r ut ab agricolis acciperet de fructu vineae |
3 | qui adprehensum eum ceciderunt uwb1.98 et dimiserunt vacuum |
4 | et iterum misit ad illos alium servum et illum capite vulneraverunt et contumeliis adfecerunt |
5 | et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam caedentes alios vero occidentes |
6 | adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum |
7 | coloni autem dixerunt ad invicem bsb6573.188 v hic est heres venite occidamus eum et nostra erit hereditas |
8 | et adprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam |
9 | quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis |
10 | nec scripturam hanc legistis bnf9389.99 r lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli |
11 | a Domino factum est istud et est mirabile csg48.177 in oculis nostris |
12 | et csg51.113 quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt |
13 | et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum caperent in verbo |
14 | qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim bsb6573.189 r vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Caesari an non dabimus |
15 | qui sciens versutiam eorum ait illis uwb1.99 quid me temptatis uwb68.83 v adferte mihi denarium ut videam |
16 | at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et inscriptio dicunt illi Caesaris |
17 | respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eo |
18 | et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem non esse et interrogabant eum dicentes |
19 | magister bnf9389.99 v Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem bsb6573.189 v et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo |
20 | septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine |
21 | et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen et tertius similiter |
22 | et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen novissima omnium defuncta est et mulier |
23 | in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit uxor septem enim habuerunt eam uxoremcsg51.114 |
24 | et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem Dei |
25 | cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in caelis |
bsb6573.190 r 26 | de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo csg48.178 dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob |
uwb1.100 27 | non est Deus mortuorum sed vivorum uwb68.84 r bnf9389.100 r vos ergo multum erratis |
28 | et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum |
29 | Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israhel Dominus Deus noster Deus unus est |
30 | et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum |
31 | secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum maius horum aliud bsb6573.190 v mandatum non est |
32 | et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est et non est alius praeter eum |
33 | et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis |
34 | Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei et nemo iam audebat eum interrogare |
35 | et respondens Iesus dicebat docens in templo bnf9389.100 v quomodo dicunt scribae Christum Filium esse Davidcsg51.115 |
36 | ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum |
uwb1.101 37 | ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius et csg48.179 multa turba eum libenter audivit |
bsb6573.191 r 38 | et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt in stolis uwb68.84 v ambulare et salutari in foro |
39 | et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis |
40 | qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis hii accipient prolixius iudicium |
41 | et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazofilacium et multi divites iactabant multa |
42 | cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod est quadrans |
43 | et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium |
44 | omnes enim ex eo bnf9389.101 r quod abundabat illis miserunt haec vero de penuria sua bsb6573.191 v omnia quae habuit misit totum victum suum |