Caput 11 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos uwb1.95 ex discipulis suis |
2 | et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes bsb6573.185 v illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite |
3 | et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est csg51.110 et continuo illum dimittet huc |
4 | et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum |
5 | et quidam de illic stantibus dicebant illis bnf9389.97 r quid facitis solventes pullum |
6 | qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis |
7 | et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo |
8 | multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via |
9 | et qui praeibant et qui sequebantur bsb6573.186 r clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini |
10 | csg75.715 benedictum quod venit uwb68.82 r regnum patris nostri David osanna in excelsis |
11 | et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim |
12 | et alia die cum exirent a Bethania esuriit |
13 | cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia csg48.175 non enim erat uwb1.96 tempus ficorum |
14 | et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet bnf9389.97 v et audiebant discipuli eius |
bsb6573.186 v 15 | et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit |
16 | et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum |
17 | et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus csg51.111 orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum |
18 | quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius |
19 | et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate |
20 | et cum mane transirent viderunt ficum bsb6573.187 r aridam factam a radicibus |
21 | et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit |
22 | et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei |
23 | amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque uwb68.82 v dixerit fiat fiet ei |
bnf9389.98 r 24 | propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis |
uwb1.97 25 | et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra |
26 | quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra |
bsb6573.187 v 27 | et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores |
28 | et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias |
29 | Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et recsg48.176spondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam |
30 | baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihicsg51.112 |
31 | at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei |
32 | sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset |
bnf9389.98 v 33 | et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico bsb6573.188 r vobis in qua potestate haec faciam |