uwb68.77 v Caput 9 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem bsb6573.177 v et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis |
2 | et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere |
3 | et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu |
4 | et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum |
5 | non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti |
6 | et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum |
uwb1.87 7 | et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum |
bsb6573.178 r 8 | et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent csg51.103 narrarent bnf9389.92 r nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit |
9 | et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit |
10 | et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum |
11 | qui respondens ait illis Helias cum venerit primo csg48.166 restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur |
12 | sed dico vobis uwb68.78 r quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo |
13 | et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis |
14 | et confestim omnis bsb6573.178 v populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum |
15 | et interrogavit eos quid inter vos conquiritis |
16 | et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum |
17 | qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt |
18 | qui respondens eis dicit o generatio incredula bnf9389.92 v quamdiu apud vos ero uwb1.88 quamdiu vos patiar adferte illum ad me |
19 | et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans |
20 | et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia |
21 | et frequenter eum bsb6573.179 r et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri |
22 | Iesus autem csg48.167 ait illi si potes csg51.104 credere omnia possibilia credenti |
23 | et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam |
24 | et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum |
25 | et clamans uwb68.78 v et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est |
26 | Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit |
27 | et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus bsb6573.179 v eicere eum |
28 | et dixit illis hoc genus in nullo potest exire bnf9389.93 r nisi in oratione et ieiunio |
29 | et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire |
uwb1.89 30 | docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget |
31 | at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare |
32 | et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis |
33 | at illi tacebant csg48.168 siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior |
34 | et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister |
35 | et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum bsb6573.180 r conplexus esset ait illis |
36 | quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit csg51.105 sed eum qui me misit |
37 | respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia uwb68.79 r qui non sequitur nos et prohibuimus eum |
38 | Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat bnf9389.93 v virtutem csg75.714 in nomine meo et possit cito male loqui de me |
39 | qui enim non est adversum vos pro vobis est |
40 | quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam |
uwb1.90 41 | et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria bsb6573.180 v collo eius et in mare mitteretur |
42 | et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam csg48.169 quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem |
43 | ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur |
44 | et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis |
45 | ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur |
46 | quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis |
47 | ubi vermis eorum non moritur bsb6573.181 r et ignis non extinguitur |
48 | omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur |
49 | bonum est sal uwb68.79 v quod si sal insulsum fuerit bnf9389.94 r in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos |