Caput 8 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent uwb68.76 r convocatis discipulis ait illis |
2 | misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent csg75.713 quod manducent |
3 | et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt |
4 | et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudinecsg51.100 |
5 | et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem |
6 | et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit bsb6573.175 r et dabat discipulis suis ut adponerent bnf9389.90 r et adposuerunt turbae |
7 | et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit csg48.162 et iussit adponi |
8 | et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas |
9 | erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos |
10 | et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha |
11 | et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum |
12 | et ingemescens spiritu ait uwb1.84 quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum |
13 | et dimittens eos ascendens bsb6573.175 v iterum abiit trans fretum |
14 | et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi |
15 | et praecipiebat eis dicens uwb68.76 v videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis |
16 | et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus |
17 | quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum |
bnf9389.90 v 18 | oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini |
19 | quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim |
20 | quando et septem panes in quattuor milia csg48.163 quot sportas fragmentorum bsb6573.176 r tulistis et dicunt ei septemcsg51.101 |
21 | et dicebat eis quomodo nondum intellegitis |
22 | et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret |
23 | et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret |
24 | et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes |
25 | deinde iterum inposuit manus super oculos eius uwb1.85 et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia |
26 | et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris |
27 | et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines |
bsb6573.176 v 28 | qui responderunt illi dicentes bnf9389.91 r Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis |
uwb68.77 r 29 | tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus |
30 | et commicsg48.164natus est eis ne cui dicerent de illo |
31 | et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere |
32 | et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum |
33 | qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum |
34 | et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget bsb6573.177 r se ipsum et tollat crucem suam et sequatur mecsg51.102 |
35 | qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit uwb1.86 animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet |
36 | quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae |
37 | aut quid dabit homo commutationem pro anima sua |
38 | qui enim me confusus fuerit bnf9389.91 v et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis |
39 | et dicebat csg48.165 illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute |