Caput 21 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | et cum adpropinquasbnf9389.53 rsent Hierosolymis et venissent Bethfage ad montem Oliveti tunc Iesus misit duos discipulos |
2 | dicens eis ite in castellum quod contra vos est et statim invenietis asinam bsb6573.54 v alligatam et pullum cum ea solvite et adducite mihi |
3 | et si quis vobis aliquid dixerit dicite quia Dominus his opus habet et confestim dimittet eos |
4 | hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem |
5 | dicite filiae Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum filium subiugalis |
6 | euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus |
7 | et adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eis vestimenta sua et eum desuper sedere uwb68.49 v fecerunt |
bnf17226.73 8 | plurima autem csg51.52 turba straverunt vestimenta sua in via uwb1.20 alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via |
9 | turbae aubsb6573.55 rtem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus est in nomine Domini osanna in altissimis |
10 | et cum intrasset bnf9389.53 v Hierosolymam commota est universa civitas dicens quis est hic |
11 | populi autem dicebant hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeaecsg48.84 |
12 | et intravit Iesus in templum Dei et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit |
13 | et dicit eis scriptum est domus mea domus orationis vocabitur vos autem fecistis eam speluncam latronum |
14 | et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit eos |
15 | videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia bsb6573.55 v quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna Filio David indignati sunt |
16 | et dixerunt ei audis quid isti dicant Iesus autem dicit eis utique numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem |
17 | et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit |
uwb1.21 18 | mane autem revertens in civitatem esuriit |
19 | et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea uwb68.50 r nisi folia tantum bnf9389.54 r et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et csg48.85 arefacta est continuo ficulnea |
20 | et videntes discipuli mirati sunt dicentes quomodo continuo aruit |
21 | respondens autem Iesus ait eis csg51.53 amen bsb6573.56 r dico vobis si habueritis fidem bnf17226.74 et non haesitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et iacta te in mare fiet |
22 | et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis |
23 | et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem |
24 | respondens Iesus dixit illis interrogabo vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego vobis dicam in qua potestate haec facio |
25 | baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e caelo uwb1.22 dicet nobis quare ergo non bsb6573.56 v credidistis illi |
26 | si autem dixerimus bnf9389.54 v ex hominibus timemus turbam omnes enim habent Iohannem sicut prophetam |
27 | et respondentes Iesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate haec facio |
28 | csg48.86 quid autem vobis videtur homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit fili vade hodie operare in vinea mea |
29 | ille autem respondens ait nolo uwb68.50 v postea autem paenitentia motus abiit |
30 | accedens autem csg75.705 ad alterum dixit similiter at ille respondens ait eo domine et non ivit |
31 | quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus dicit illis Iesus amen dico vobis quia publicani et meretrices praecedunt vos in regbsb6573.57 rno Dei |
32 | venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes csg51.54 nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis ei |
33 | aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam bnf17226.75 et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrem et locavit eam agricolis bnf9389.55 r et peregre profectus est |
34 | cum autem tempus frucuwb1.23tuum adpropinquasset misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus eius |
35 | et agricolae adprehensis servis eius alium ceciderunt alium occiderunt alium vero lapidaverunt |
36 | iterum misit alios servos plures prioribus et fecerunt illis similitercsg48.87 |
bsb6573.57 v 37 | novissime autem misit ad eos filium suum dicens verebuntur filium meum |
38 | agricolae autem videntes filium dixerunt intra se hic est heres venite occidamus eum et habebimus hereditatem eius |
39 | et adprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt |
40 | cum ergo venerit dominus vineae quid faciet agricolis illis |
41 | aiunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis uwb68.51 r qui reddant ei fructum temporibus suis |
42 | dicit illis Iesus numquam legistis in scripturis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris |
43 | ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum bnf9389.55 v Dei et dabitur bsb6573.58 r genti facienti fructus eius |
44 | et qui ceciderit super lapidem istum confringetur super quem vero ceciderit conteret eum |
45 | et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius cognoverunt quod de ipsis diceret |
uwb1.24 46 | et quaerentes eum tenere timuerunt csg51.55 turbas quoniam sicut prophetam eum habebantcsg48.88 |