Caput 23 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos |
2 | dicens super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei |
3 | omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt |
4 | alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum uwb1.28 digito autem suo nolunt ea movere |
5 | omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias |
6 | amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis |
7 | et salutationes bsb6573.61 v in foro et vocari ab hominibus rabbi |
8 | vos autem nolite csg51.58 vocari rabbi unus enim est magister vesbnf9389.58 rter omnes autem vos uwb68.53 r fratres estis |
9 | et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis estcsg48.93 |
10 | nec vocemini bnf17226.79 magistri quia magister vester unus est Christus |
11 | csg75.706 qui maior est vestrum erit minister vester |
12 | qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur |
13 | vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare |
15 | vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos |
16 | vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem uwb1.29 iuraverit in aurum templi debet |
17 | stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurum |
18 | et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet |
19 | caeci bnf9389.58 v quid enim maius est csg48.94 donum an altare quod sanctificat donum |
20 | qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt |
21 | et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso |
22 | et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum |
23 | vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae uwb68.53 v quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere |
24 | duces caeci excolantes csg51.59 culicem csg48.95 camelum autem gluttientes |
25 | vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia |
26 | Pharisaee caece bnf17226.80 munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum |
27 | vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes estis sepulchris dealbatis uwb1.30 quae a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia |
28 | sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti bnf9389.59 r intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate |
bsb6573.61 v-b6 29 | vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum |
30 | et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non csg48.96 essemus socii eorum in sanguine prophetarum |
31 | itaque bsb6573.62 r testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt |
32 | et vos implete mensuram patrum vestrorum |
33 | serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae |
34 | ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis uwb68.54 r et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem |
35 | ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare |
36 | amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam |
37 | Hierusalem Hierusalem csg51.60 quae occidis prophetas csg48.97 uwb1.31 bsb6573.62 v et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui bnf9389.59 v congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti |
38 | ecce relinquitur vobis domus vestra deserta |
39 | dico enim vobis non me videbitis amodo bnf17226.81 donec dicatis benedictus qui venit in nomine Domini |