Caput 26 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis |
2 | scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis uwb68.58 r tradetur ut crucifigatur |
3 | tunc congregati sunt principes sacerdotum bnf9389.64 v et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas |
4 | et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent |
uwb1.40 5 | dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo |
6 | cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis lebsb6573.70 rprosi |
7 | accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis |
8 | videntes autem csg48.111 discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec |
9 | potuit enim csg51.67 istud venundari multo et dari pauperibus |
10 | sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me |
11 | nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis |
12 | mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit |
13 | amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius |
bsb6573.70 v 14 | tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum |
15 | et ait illis quid vultis mihi dare bnf9389.65 r et ego vobis eum tradam at illi constituerunt bnf17226.88 ei triginta argenteos |
16 | et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderetcsg48.112 |
17 | prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha |
18 | at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei uwb68.58 v magister dicit uwb1.41 tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis |
19 | et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha |
20 | vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis |
bsb6573.71 r 21 | et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est |
22 | et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine |
23 | at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet |
24 | Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis csg48.113 traditur csg51.68 bonum erat ei si natus non fuisset homo ille |
25 | respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti |
26 | cenantibus autem eis accepit Iesus panem bnf9389.65 v et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite bsb6573.71 v hoc est corpus meum |
27 | et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes |
28 | hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum |
29 | dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei |
30 | et hymno dicto exierunt in montem Oliveticsg48.114 |
uwb1.42 31 | tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte bnf17226.89 scriptum est enim csg75.708 percutiam pastorem et dispergentur oves gregis |
32 | postquam autem uwb68.59 r resurrexero praecedam vos in Galilaeam |
33 | respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor |
34 | ait illi Iesus amen dico tibi bsb6573.72 r quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis |
35 | ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt |
bnf9389.66 r 36 | tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem |
37 | et adsumpto Petro et duobus filiis csg48.115 Zebedaei coepit contristari et maestus esse |
38 | tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic csg51.69 et vigilate mecum |
39 | et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu |
40 | et venit ad discipulos et invenit eos dormientes bsb6573.72 v et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum |
41 | vigilate et orate ut non intretis in temptationem uwb1.43 spiritus quidem promptus est caro autem infirma |
42 | iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua |
43 | et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati |
44 | et relictis illis iterum abiit et csg48.116 oravit tertio eundem sermonem dicens |
uwb68.59 v 45 | tunc venit ad discipulos suos et dicit illis bnf9389.66 v dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum |
bnf17226.90 46 | surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit |
47 | adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit bsb6573.73 r et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi |
48 | qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum |
49 | et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum |
50 | dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum |
51 | et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum uwb1.44 amputavit csg51.70 csg48.117 auriculam eius |
52 | tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt |
53 | an putas quia non possum bsb6573.73 v rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum |
54 | quomodo ergo bnf9389.67 r implebuntur scripturae quia sic oportet fieri |
55 | in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo uwb68.60 r et non me tenuistis |
56 | hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt |
57 | at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant |
58 | Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem |
bsb6573.74 r 59 | principes autem bnf17226.91 sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum csg48.118 testimonium contra Iesum ut eum morti traderent |
60 | et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem uwb1.45 venerunt duo falsi testes |
61 | et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud |
62 | et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te bnf9389.67 v testificantur |
63 | Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei |
64 | dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis csg51.71 Filium hominis sedentem a dextris virtutis bsb6573.74 v et venientem in nubibus caeli |
65 | tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam |
66 | quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortiscsg48.119 |
67 | tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt |
68 | dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit |
69 | Petrus vero sedebat uwb68.60 v foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras |
70 | at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis |
71 | exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno |
72 | et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem |
uwb1.46 bsb6573.75 r 73 | et post pusillum bnf9389.68 r accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit |
74 | tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit |
bnf17226.92 75 | et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet csg48.120 ter me negabis et egressus foras ploravit amare |