Caput 22 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens |
2 | simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo |
3 | et misit servos suos vocare bnf17226.76 invitatos ad nuptias et nolebant venire |
4 | iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias |
5 | illi autem bsb6573.58 v neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam |
6 | reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt |
7 | rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos bnf9389.56 r et civitatem illorum uwb68.51 v succendit |
8 | tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni |
9 | ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias |
10 | et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium |
11 | intravit autem rex ut videret discumbentes uwb1.25 et vidit ibi hominem csg48.89 non vestitum veste nuptiali |
12 | et ait illi amice quomodo bsb6573.59 r huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit |
13 | tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium |
14 | multi autem sunt vocati pauci vero electi |
15 | tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone |
16 | et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei csg51.56 in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum |
17 | dic ergo nobis quid tibi bnf9389.56 v videatur licet censum dare Caesari an non |
18 | cognita autem Iesus nequitia eorum ait bnf17226.77 quid me temptatis hypocritae |
19 | ostendite mihi bsb6573.59 v nomisma census at illi obtulerunt ei denarium |
20 | et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio |
21 | dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari csg48.90 uwb68.52 r et quae sunt Dei Deo |
22 | et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt |
23 | in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt uwb1.26 eum |
24 | dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo |
25 | erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo |
26 | similiter secundus et tertius usque ad septimum |
27 | novissime autem bsb6573.60 r omnium et mulier defuncta est |
28 | in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam |
29 | respondens autem Iesus ait illis bnf9389.57 r erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei |
30 | in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo |
31 | de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis |
32 | ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium |
33 | et audientes turbae mirabantur in csg48.91 doctrina eius |
34 | Pharisaei autem audientes quod silentium csg51.57 inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum |
35 | et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum |
bsb6573.60 v 36 | magister quod est mandatum magnum in lege |
uwb1.27 37 | ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum bnf17226.78 ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua |
uwb68.52 v 38 | hoc est maximum et primum mandatum |
39 | secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum |
40 | in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae |
41 | congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus |
42 | dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David |
bnf9389.57 v 43 | ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens |
44 | dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum |
45 | si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est |
46 | et nemo poterat csg48.92 respondere ei verbum bsb6573.61 r neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare |