bnf9389.44 v Caput 16 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et rogaverunt eum uwb1.12 ut signum de caelo ostenderet eis |
2 | at ille respondens csg51.41 ait eis facto vespere dicitis uwb68.43 r serenum erit rubicundum csg48.68 est enim caelum |
bsb6573.42 r 3 | et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum |
4 | faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum non potestis bnf17226.62 generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit |
5 | et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere |
6 | qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum |
7 | at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus |
8 | sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis |
9 | nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis |
bsb6573.42 v 10 | neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis |
11 | quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis bnf9389.45 r cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum |
12 | tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum |
uwb1.13 13 | venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis |
14 | at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam csg48.69 uwb68.43 v aut unum ex prophetis |
15 | dicit illis vos autem quem me esse dicitis |
16 | respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei bsb6573.43 r vivi |
17 | respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est |
18 | et ego dico tibi csg51.42 quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam |
19 | et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et bnf17226.63 quodcumque solveris super terram erit solutum in caelis |
20 | tunc praecepit bnf9389.45 v discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus |
21 | exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere |
uwb1.14 22 | et adsumens bsb6573.43 v eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc |
23 | qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum |
24 | tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult csg48.70 post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me |
25 | qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me uwb68.44 r inveniet eam |
26 | quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua |
27 | Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique bsb6573.44 r secundum opus eius |
bnf9389.46 r 28 | amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo |