bnf17226.56 Caput 14 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu |
2 | et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis bnf9389.41 r et ideo bsb6573.36 v virtutes inoperantur in eo |
3 | Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et csg48.62 posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui |
4 | dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam |
5 | et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant |
6 | die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi |
7 | unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo |
8 | at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae |
9 | et contristatus est rex propter iuramentum autem uwb68.40 v et eos qui pariter recumbebant iussit dari |
10 | misitque et decollavit Iohannem in bsb6573.37 r carcere |
11 | et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae |
12 | et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu |
13 | quod cum audisset csg51.37 Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres uwb1.7 de civitatibus |
bnf9389.41 v 14 | et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum |
15 | vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella csg48.63 emant sibi escas |
16 | Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos bsb6573.37 v manducare |
17 | responderunt ei non habemus hic nisi quinque bnf17226.57 panes et duos pisces |
18 | qui ait eis adferte illos mihi huc |
19 | et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis |
20 | et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos |
21 | manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis |
22 | et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum uwb68.41 r trans fretum donec dimitteret turbas |
23 | et dimissa turba ascendit in monbsb6573.38 rtem solus orare vespere autem facto bnf9389.42 r solus erat ibi |
24 | navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus |
25 | quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare |
26 | et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes uwb1.8 quia fantasma est et prae timore clamaverunt |
27 | statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere |
28 | respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super csg51.38 csg48.64 aquas |
29 | at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum |
30 | videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi bsb6573.38 v clamavit dicens Domine salvum me fac |
31 | csg75.702 et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti |
32 | et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus |
33 | qui autem in navicula erant bnf17226.58 venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es |
34 | et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar |
35 | et cum cognovissent bnf9389.42 v eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes |
36 | et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt |