Caput 5 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius |
2 | et aperiens os suum docebat eos dicens |
3 | beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum |
4 | beati mites quoniam ipsi possidebunt terramcsg51.13 |
5 | beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur |
6 | beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur |
bsb6573.7 v 7 | beati misericordes csg48.30 quia ipsi misericordiam consequentur |
8 | beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt |
9 | beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur |
10 | beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum |
11 | beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me |
12 | gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt bnf9389.21 v ante vos |
13 | vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab houwb68.26 rminibus |
14 | vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem bsb6573.8 r posita |
15 | neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio bnf17226.31 sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt |
16 | sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est |
17 | nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere |
18 | amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant |
19 | qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum |
bsb6573.8 v 20 | dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis bnf9389.23 r in regnum caelorumcsg51.14 |
21 | audistis quia dictum est antiquis csg48.31 non occides qui autem occiderit reus erit iudicio |
22 | ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis |
23 | si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te |
24 | relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconuwb68.26 vciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum |
25 | esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris |
26 | amen dico tibi non exies inde donec bnf17226.32 reddas novissimum quadrantem |
27 | audistis quia dictum est antiquis non moechaberis |
28 | ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo |
29 | quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te bnf9389.23 v expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam |
30 | et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam |
31 | dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii |
32 | ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat |
33 | iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua |
34 | ego autem dico vobis csg75.697 non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est |
35 | neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam uwb68.27 r quia civitas est magni Regis |
36 | neque per caput tuum iuraveris csg48.32 quia non potes unum capillum csg51.15 album facere aut nigrum |
37 | sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est |
38 | audistis quia dictum est bnf9389.24 r oculum pro oculo et dentem pro dente |
39 | ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram |
bnf17226.33 40 | et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium |
41 | et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo |
42 | qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris |
43 | audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum |
44 | ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos |
45 | ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos |
46 | si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt |
47 | et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt |
48 | estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est |