Caput 2 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | cum ergo natus esset tbl1775.19r Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam |
2 | dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum |
3 | audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo |
bsb6573.3 v 4 | et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur |
5 | at illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum est tbl1775.19v per prophetam |
6 | et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhelcsg48.24 |
7 | tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eiscsg51.9 |
8 | et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum |
9 | qui cum audissent regem abierunt et ecce bsb6573.4 r stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret bnf17226.26 supra ubi erat puer |
10 | videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde |
11 | et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram |
12 | et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem uwb68.23 v per aliam viam reversi sunt in regionem suam |
13 | qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi bsb6573.4 v usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum |
14 | qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum |
15 | et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino csg48.25 per prophetam dicentem ex Aegypto vocavi filium meum |
16 | tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis |
17 | tunc adimpletum est quod dictum est bsb6573.5 r per Hieremiam prophetam dicentem |
18 | vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt |
19 | defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto |
20 | dicens surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israhel csg51.10 defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri |
21 | qui bnf17226.27 surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israhel |
22 | audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae |
23 | et veniens habitavit bsb6573.5 v in civitate quae vocatur uwb68.24 r Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur |