monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13 > Osee, 3
Hieronymus, Osee, 2 <<<     >>> 4

Caput 3 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 et dixit Dominus ad me adhuc vade dilige mulierem dilectam amico csg46.160 et adulteram sicut diligit Dominus filios Israhel et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt vinacea uvarum
2 et fodi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei
3 et dixi ad eam dies multos expectabis me non fornicaberis et non eris viro sed et ego expectabo te
4 quia dies multos sedebunt filii Israhel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine ephod et sine therafin
5 et post haec revertentur filii Israhel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in novissimo dierum

csg75.416

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik