monumenta.ch > Hieronymus > csg75.810 > Baruch, 4
Hieronymus, Baruch, 3 <<<     >>> 5

Caput 4

1 hic liber mandatorum Dei et lex quae est in aeternum omnes qui tenent eam ad vitam qui autem dereliquerint eam in mortem
2 convertere Iacob et adprehende eam ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius
3 ne tradas altero gloriam tuam et dignitatem tuam genti alienae
4 beati sumus Israhel quoniam quae Deo placent nobis manifesta sunt
5 animaequior esto populus Dei memorabilis Israhel
6 venundati estis gentibus non in perditionem sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum traditi estis adversariis
7 exacerbastis enim eum qui fecit vos Deum aeternum immolantes daemoniis et non Deo
8 obliti autem estis eum qui nutrivit vos et contristastis nutricem vestram Hierusalem
9 vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite confines Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum
10 vidi enim captivitatem populi mei filiorum meorum et filiarum quam superduxit illis Aeternus
11 nutrivi enim illos cum iucunditate dimisi autem illos cum fletu et luctu
12 nemo gaudeat super me viduam et desolatam a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum quia declinaverunt a lege Dei
13 iustitias autem ipsius nescierunt nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei neque per semitas veritatis eius cum iustitia ingressi sunt
14 veniant confines Sion et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum quam superduxit illis Aeternus
15 adduxit enim super illos gentem de longinquo gentem inprobam et alterius linguae
16 qui non sunt reveriti senem neque puerorum miserti sunt et abduxerunt dilectos viduae et a filiis unicam desolaverunt
17 ego autem quid possum adiuvare vos
18 qui enim adduxit super vos mala ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum
19 ambulate filii ambulate ego enim derelicta sum sola
20 exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et clamabo ad Altissimum in diebus meis
21 animaequiores estote filii clamate ad Dominum et eripiet vos de manu principum inimicorum
22 ego enim speravi in Aeternum salutem vestram et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia quae veniet vobis ab Aeterno salutari nostro
23 emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum gaudio et iucunditate in sempiternum
24 sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno
25 filii patienter sustinete iram quae supervenit vobis persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes
26 delicati mei ambulaverunt vias asperas ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis
27 animaequiores estote filii et proclamate ad Deum erit enim memoria vestra ab eo qui ducit vos
28 sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies tantum iterum convertentes requiretis eum
29 qui enim induxit vobis mala ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestra
30 animaequior esto Hierusalem exhortatur enim te qui te nominavit
31 nocentes parebunt qui te vexaverunt et qui gratulati sunt in tua ruina punientur
32 civitates quibus servierunt filii tui punietur quae accepit filios tuos
33 sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu sic contristabitur in sua desolatione
34 et amputabitur exultatio multitudinis eius et gaudimonium eius erit in luctum
35 ignis enim superveniet ei ab Aeterno in longiturnis diebus et habitabitur a daemoniis in multitudinem temporis
36 circumspice Hierusalem ad orientem et vide iucunditatem a Deo tibi venientem
37 ecce enim veniunt filii tui quos dimisisti dispersos veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes in honorem Dei



Hieronymus, Baruch, 3 <<<     >>> 5
monumenta.ch > Hieronymus > csg75.810 > Baruch, 4