monumenta.ch > Hieronymus > Exodus, 14 > Isaias, 35
Hieronymus, Isaias, 34 <<<     >>> 36

Caput 35 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 laetabitur deserta et invia et exultabit solitudo et florebit quasi lilium
2 germinans germinabit et exultabit laetabunda et laudans gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri
3 confortate manus dissolutas et genua debilia roborate
4 dicite pusillanimis confortamini nolite timere ecce Deus vester ultionem adducet retributionis Deus ipse veniet et salvabit vos
5 tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt
6 tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine
7 et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum in cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et iunci
8 et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur non transibit per eam pollutus et haec erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam
9 non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi et amcsg42.57bulabunt qui liberati fuerint
10 et redempti a Domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus

csg75.296

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik