monumenta.ch > Hieronymus > sectio 30 > Psalmi, 129
Hieronymus, Psalmi, 128 <<<     >>> 130

Psalmus 129 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bnf1585.46 r
1 canticum graduum de profundis clamavi bnf11947.261 r bnf1585.45 v ad te Domine
2 Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae
3 si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
4 quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius
5 speravit anima mea in Domino
6 a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino
7 quia apud Dominum misericordia bnf11947.261 v et copiosa apud eum redemptio
8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius

csg75.493

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik