Psalmus 121 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | canticum graduum huic David laetatus sum in his bnf1585.36 v quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus |
2 | stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem |
3 | Hierusalem quae aedificatur bnf11947.255 v ut civitas cuius participatio eius in id ipsum |
4 | illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel bnf1585.37 r ad confitendum nomini Domini |
5 | quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David |
6 | rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te |
7 | fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis |
bnf11947.256 r bnf1585.37 v 8 | propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te |
9 | propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi |